[Officium] Feria Tertia infra Hebdomadam Passionis [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 7:1-13 In illo témpore: Ambulábat Jesus in Galilǽam: non enim volébat in Judǽam ambuláre, quia quærébant eum Judǽi interfícere. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractatus 28 in Joannem In isto Evangélii capítulo, fratres, Dóminus noster Jesus Christus secúndum hóminem se plúrimum commendávit fídei nostræ. Etenim semper hoc egit dictis et factis suis, ut Deus credátur et homo: Deus qui nos fecit, homo qui nos quæsívit: Deus cum Patre semper, homo nobíscum ex témpore. Non enim quǽreret quem fécerat, nisi fíeret ipse quod fécerat. Verum hoc mementóte, et de córdibus vestris nolíte dimíttere: sic esse Christum hóminem factum, ut non destíterit Deus esse. Manens Deus accépit hóminem, qui fecit hóminem. [Responsory1] R. Adjútor et suscéptor meus es tu, Dómine: et in verbum tuum sperávi: * Declináte a me, malígni: et scrutábor mandáta Dei mei. V. Iníquos ódio hábui: et legem tuam diléxi. R. Declináte a me, malígni: et scrutábor mandáta Dei mei. [Lectio2] Quando ergo látuit ut homo, non poténtiam perdidísse putándus est, sed exémplum infirmitáti præbuísse. Ille enim quando vóluit, deténtus est: quando vóluit, occísus est. Sed quóniam futúra erant membra ejus, id est, fidéles ejus, qui non habérent illam potestátem, quam habébat ipse Deus noster: quod latébat, quod se tamquam ne occiderétur, occultábat, hoc indicábat factúra esse membra sua, in quibus útique membris suis ipse erat. [Responsory2] R. Docébo iníquos vias tuas: et ímpii ad te converténtur: * Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ. V. Dómine, lábia mea apéries: et os meum annuntiábit laudem tuam. R. Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ. [Lectio3] Non enim Christus in cápite, et non in córpore: sed Christus totus in cápite, et in córpore. Quod ergo membra ejus, ipse: quod autem ipse, non contínuo membra ejus. Nam si non ipsi essent membra ejus, non díceret Saulo: Quid me perséqueris? Non enim Saulus ipsum, sed membra ejus, id est, fidéles ejus, in terra persequebátur. Nóluit tamen dícere sanctos meos, servos meos, postrémo honorabílius, fratres meos: sed me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput. [Responsory3] R. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam: * Rédime me, Dómine. V. Eripe me, Dómine, ab hómine malo, a viro iníquo líbera me. R. Rédime me, Dómine. &Gloria R. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam: * Rédime me, Dómine. [Ant 2] Tempus meum * nondum advénit, tempus autem vestrum semper est parátum. [Ant 2] (rubrica cisterciensis) Vos ascéndite * ad diem festum hunc: ego autem non ascéndam, quia tempus meum nondum advénit. [Oratio 2] Nostra tibi, Dómine, quǽsumus, sint accépta jejúnia: quæ nos et expiándo, grátia tua dignos effíciant, et ad remédia perdúcant ætérna. $Per Dominum [Ant 3] Vos ascéndite * ad diem festum hunc: ego autem non ascéndam, quia tempus meum nondum advénit. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Quidam autem * Judæi dicébant: Quia bonus est. Alii autem dicébant: Non, sed sedúcit turbas. [Oratio 3] Da nobis, quǽsumus, Dómine, perseverántem in tua voluntáte famulátum: ut in diébus nostris et mérito et número pópulus tibi sérviens augeátur. $Per Dominum