[Officium] Feria Sexta infra Hebdomadam IV in Quadragesima [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 11:1-45 In illo témpore: Erat quidam languens Lázarus a Bethánia, de castéllo Maríæ et Marthæ soróris ejus. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 49 in Joannem, post init. In superióri lectióne meminístis, quod Dóminus éxiit de mánibus eórum, qui lapidáre illum volúerant, et discéssit trans Jordánem, ubi Joánnes baptizábat. Ibi ergo Dómino constitúto, infirmabátur in Bethánia Lázarus: quod castéllum erat próximum Jerosólymis. María autem erat, quæ unxit Dóminum unguénto, et extérsit pedes ejus capíllis suis, cujus frater Lázarus infirmabátur. Misérunt ergo soróres ejus ad eum. Jam intellégimus quo misérunt, ubi erat Jesus: quóniam absens erat, trans Jordánem scílicet. Misérunt ad Dóminum, nuntiántes quod ægrotáret frater eárum, ut si dignarétur, veníret, et eum ab ægritúdine liberáret. Ille dístulit sanáre, ut posset resuscitáre. [Responsory1] @Tempora/Quad4-0:Responsory4 [Lectio2] Quid ergo nuntiavérunt soróres ejus? Dómine, ecce quem amas, infirmátur. Non dixérunt: Veni: amánti enim tantúmmodo nuntiándum fuit. Non ausæ sunt dícere: Veni, et sana. Non ausæ sunt dícere: Ibi jube, et hic fiet. Cur enim non et istæ, si fides illíus centuriónis inde laudátur? Ait enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nihil horum istæ, sed tantúmmodo: Dómine, ecce quem amas, infirmátur. Súfficit ut nóveris: non enim amas, et déseris. [Responsory2] @Tempora/Quad4-0:Responsory5 [Lectio3] Dicit áliquis: Quómodo per Lázarum peccátor significabátur, et a Dómino sic amabátur? Audiat enim dicéntem: Non veni vocáre justos, sed peccatóres. Si enim peccatóres Deus non amáret, de cælo ad terram non descénderet. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infírmitas hæc non est ad mortem, sed pro glória Dei, ut glorificétur Fílius Dei. Talis glorificátio ipsíus non ipsum auxit, sed nobis prófuit. Hoc est ergo quod ait: Non est ad mortem, sed pótius ad miráculum: quo facto créderent hómines in Christum, et vitárent veram mortem. Sane vidéte quemádmodum tamquam ex oblíquo Dóminus Deum se dixit: propter quosdam qui negant Fílium Dei Deum esse. [Responsory3] @Tempora/Quad4-0:Responsory6 [Ant 2] Lázarus amícus noster * dormit: eámus, et a somno excitémus eum. [Oratio 2] Deus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis: præsta, quǽsumus; ut Ecclésia tua et ætérnis profíciat institútis, et temporálibus non destituátur auxíliis. $Per Dominum [Ant 3] Dómine, * si fuísses hic, Lázarus non esset mórtuus: ecce jam fœtet quatriduánus in monuménto. [Oratio 3] Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui infirmitátis nostræ cónscii, de tua virtúte confídimus, sub tua semper pietáte gaudeámus. $Per Dominum