[Officium] Feria Quarta infra Hebdomadam III in Quadragesima [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 15:1-20 In illo témpore: Accessérunt ad Jesum ab Jerosólymis scribæ et pharisǽi, dicéntes: Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Lib. 2 Comment. in cap. 15 Matthæi Mira pharisæórum scribarúmque stultítia. Dei Fílium árguunt, quare hóminum traditiónes et præcépta non servet: Non enim lavant manus suas, cum panem mandúcant. Manus, id est ópera, non córporis útique, sed ánimæ lavándæ sunt, ut fiat in illis verbum Dei. Ipse autem respóndens ait illis: Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Falsam calúmniam vera responsióne confútat. Cum, inquit, vos propter traditiónem hóminum præcépta Dómini negligátis: quare discípulos meos arguéndos putátis, quod seniórum jussa parvipéndant, ut Dei scita custódiant? [Responsory1] @Tempora/Quad3-0:Responsory7 [Lectio2] Nam Deus dixit: Honóra patrem et matrem; et, Qui maledíxerit patri, vel matri, morte moriátur. Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri, vel matri: Munus quodcúmque est ex me, tibi próderit: et non honorificábit patrem suum, aut matrem suam. Honor in Scriptúris non tantum in salutatiónibus et offíciis deferéndis, quantum in eleemósynis, ac múnerum oblatióne sentítur. Honóra, inquit Apóstolus, víduas, quæ vere víduæ sunt. Hic honor donum intellégitur. Et in álio loco: Presbýteri dúplici honóre honorándi sunt, máxime qui labórant in verbo et doctrína Dei. Et per hoc mandátum jubémur bovi trituránti os non cláudere: et dignus sit operárius mercéde sua. [Responsory2] @Tempora/Quad3-0:Responsory8 [Lectio3] Præcéperat Dóminus, vel imbecillitátes, vel ætátes, vel penúrias paréntum consíderans, ut fílii honorárent, étiam in vitæ necessáriis ministrándis, paréntes suos. Hanc providentíssimam Dei legem voléntes scribæ et pharisǽi subvértere, ut impietátem sub nómine pietátis indúcerent, docuérunt péssimos fílios, ut si quis ea, quæ paréntibus offerénda sunt, Deo vovére volúerit, qui verus est pater, oblátio Dómini præponátur paréntum munéribus: vel certe ipsi paréntes, quæ Deo consecráta cernébant, ne sacrilégii crimen incúrrerent, declinántes, egestáte conficiebántur. Atque ita fiébat, ut oblátio liberórum sub occasióne templi et Dei, in sacerdótum lucra céderet. [Responsory3] @Tempora/Quad3-0:Responsory9 [Ant 2] Audíte et intellégite * traditiónes, quas Dóminus dedit nobis. [Oratio 2] Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: ut salutáribus jejúniis erudíti, a nóxiis quoque vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. $Per Dominum [Ant 3] Non lotis mánibus * manducáre, non coínquinat hóminem. [Oratio 3] Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui protectiónis tuæ grátiam quǽrimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus. $Per Dominum