[Officium] Feria Tertia infra Hebdomadam III in Quadragesima [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 18:15-22 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si peccáverit in te frater tuus, vade, et córripe eum inter te et ipsum solum. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 16 de Verbis Domini, tomus 10, post initium Quare illum córripis? Quia tu doles, quod peccáverit in te? Absit. Si amóre tui id facis, nihil facis: si amóre illíus facis, óptime facis. Dénique in ipsis verbis atténde, cujus amóre id fácere débeas, utrum tui, an illíus. Si te audíerit, inquit, lucrátus es fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut lucréris illum. Sic faciéndo lucráris: nisi fecísses, períerat. Quid est ergo, quod pleríque hómines ista peccáta contémnunt, et dicunt: Quid magnum feci? In hóminem peccávi. Noli contémnere: in hóminem peccásti. [Responsory1] R. Nuntiavérunt Jacob dicéntes: Joseph fílius tuus vivit, et ipse dominátur in tota terra Ægýpti: quo audíto revíxit spíritus ejus, et dixit: * Súfficit mihi, vadam et vidébo eum ántequam móriar. V. Cumque audísset Jacob quod fílius ejus víveret, quasi de gravi somno evígilans, ait. R. Súfficit mihi, vadam et vidébo eum ántequam móriar. [Lectio2] Vis nosse, quia in hóminem peccándo perísti? Si te ille, in quem peccásti, corripúerit inter te et ipsum solum, et audíeris illum, lucrátus est te. Quid est, Lucrátus est te; nisi quia períeras, si non lucrarétur te? Nam si non períeras, quómodo te lucrátus est? Nemo ergo contémnat, quando peccat in fratrem. Ait enim quodam loco Apóstolus: Sic autem peccántes in fratres, et percutiéntes consciéntiam eórum infírmam, in Christum peccátis: ídeo quia membra Christi omnes facti sumus. Quómodo non peccas in Christum, qui peccas in membrum Christi? [Responsory2] @Tempora/Quad3-0:Responsory5 [Lectio3] Nemo ergo dicat, quia non peccávi in Deum, sed peccávi in fratrem: in hóminem peccávi, leve, vel nullum peccátum est. Forte inde dicis: Leve est, quia cito curátur. Peccásti in fratrem: fac satis, et sanátus es. Cito fecísti mortíferam rem, sed remédium cito invenísti. Quis nostrum speret regnum cælórum, fratres mei, quando dicit Evangélium: Qui díxerit fratri suo, Fátue: reus erit gehénnæ ignis? Magnus terror: sed vide ibi remédium. Si obtúleris munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris, quia frater tuus habet áliquid advérsum te, relínque ibi munus tuum ante altáre. Non iráscitur Deus, quia differs impónere munus tuum: te quærit Deus magis, quam munus tuum. [Responsory3] @Tempora/Quad3-0:Responsory6 [Ant 2] Si duo ex vobis * consénserint super terram: de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, dicit Dóminus. [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @:Ant 3 [Oratio 2] Exáudi nos, omnípotens et miséricors Deus: et continéntiæ salutáris propítius nobis dona concéde. $Per Dominum [Ant 3] Ubi duo vel tres * congregáti fúerint in nómine meo, in médio eórum sum, dicit Dóminus. [Oratio 3] Tua nos, Dómine, protectióne defénde: et ab omni semper iniquitáte custódi. $Per Dominum