[Officium] Dominica III in Quadragesima [Rank] ;;I classis Semiduplex;;6.9 [Rank] (rubrica 1570 aut rubrica 1888) ;;II classis Semiduplex;;6.1 [Rank] (rubrica 1906) ;;II classis Semiduplex;;5.6 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium(rubrica tridentina) [Ant 1] @Tempora/Quad2-6:Ant 3 [Oratio] @Tempora/Quad2-6:Oratio 3 [Lectio1] De libro Génesis !Gen 37:2-10 2 Joseph, cum sédecim esset annórum, pascébat gregem cum frátribus suis adhuc puer: et erat cum fíliis Balæ et Zelphæ uxórum patris sui: accusavítque fratres suos apud patrem crímine péssimo. 3 Israël autem diligébat Joseph super omnes fílios suos, eo quod in senectúte genuísset eum: fecítque ei túnicam polýmitam. 4 Vidéntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis fíliis amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacífice loqui. 5 Accidit quoque ut visum sómnium reférret frátribus suis: quæ causa majóris ódii seminárium fuit. 6 Dixítque ad eos: Audíte sómnium meum quod vidi: 7 putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum, et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum. 8 Respondérunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subiciémur ditióni tuæ? Hæc ergo causa somniórum atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit. 9 Aliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem, et lunam, et stellas úndecim adoráre me. 10 Quod cum patri suo, et frátribus retulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium quod vidísti? num ego et mater tua, et fratres tui adorábimus te super terram? [Responsory1] R. Vidéntes Joseph a longe, loquebántur mútuo fratres, dicéntes: Ecce somniátor venit: * Veníte, occidámus eum, et videámus si prosint illi sómnia sua. V. Cumque vidíssent Joseph fratres sui, quod a patre cunctis frátribus plus amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacífice loqui, unde et dicébant. R. Veníte, occidámus eum, et videámus si prosint illi sómnia sua. [Lectio2] !Gen 37:11-20 11 Invidébant ei ígitur fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat. 12 Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem, 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte, 14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta próspera sint erga fratres tuos, et pécora: et renúntia mihi quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: 15 invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit quid quǽreret. 16 At ille respóndit: Fratres meos quæro: índica mihi ubi pascant greges. 17 Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain. 18 Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere: 19 et mútuo loquebántur: Ecce somniátor venit: 20 veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem: dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua. [Responsory2] R. Dixit Judas frátribus suis: Ecce Ismaëlítæ tránseunt; veníte, venumdétur, et manus nostræ non polluántur: * Caro enim et frater noster est. V. Quid enim prodest, si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus? mélius est ut venumdétur. R. Caro enim et frater noster est. [Lectio3] !Gen 37:21-28 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat: 22 Non interficiátis ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed proícite eum in cistérnam hanc, quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo. 23 Conféstim ígitur ut pervénit ad fratres suos, nudavérunt eum túnica talári et polýmita: 24 miserúntque eum in cistérnam véterem, quæ non habébat aquam. 25 Et sedéntes ut coméderent panem, vidérunt Ismaëlítas viatóres veníre de Gálaad, et camélos eórum portántes arómata, et resínam, et stacten in Ægýptum. 26 Dixit ergo Judas frátribus suis: Quid nobis prodest si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus? 27 mélius est ut venundétur Ismaëlítis, et manus nostræ non polluántur: frater enim et caro nostra est. Acquievérunt fratres sermónibus illíus. 28 Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahéntes eum de cistérna, vendidérunt eum Ismaëlítis, vigínti argénteis: qui duxérunt eum in Ægýptum. [Responsory3] R. Extrahéntes Joseph de lacu, vendidérunt Ismaëlítæ vigínti argénteis: * Reversúsque Ruben ad púteum, cum non invenísset eum, scidit vestiménta sua cum fletu, et dixit: * Puer non compáret, et ego quo ibo? V. At illi, intíncta túnica Joseph in sánguine hædi, misérunt qui ferret eam ad patrem, et díceret: Vide, si túnica fílii tui sit, an non. R. Reversúsque Ruben ad púteum, cum non invenísset eum, scidit vestiménta sua cum fletu, et dixit. &Gloria R. Puer non compáret, et ego quo ibo? [Responsory3](rubrica 1960 aut rubrica monastica) R. Extrahéntes Joseph de lacu, vendidérunt Ismaëlítæ vigínti argénteis: * Reversúsque Ruben ad púteum, cum non invenísset eum, scidit vestiménta sua cum fletu, et dixit: Puer non compáret, et ego quo ibo? V. At illi, intíncta túnica Joseph in sánguine hædi, misérunt qui ferret eam ad patrem, et díceret: Vide, si túnica fílii tui sit, an non. R. Reversúsque Ruben ad púteum, cum non invenísset eum, scidit vestiménta sua cum fletu, et dixit: Puer non compáret, et ego quo ibo? [Lectio4] Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de sancto Joseph _ Sanctórum vita céteris norma vivéndi est. Ideoque digestam plenius accépimus seriem Scripturárum; ut dum Abraham, Isaac, et Jacob, ceterosque justos legéndo cognoscimus, velut quemdam nobis innocéntiæ trámitem, virtúte eórum reserátum imitántibus vestigiis persequamur. De quibus mihi cum frequens tractátus fúerit, hódie sancti Joseph historia occurrit: in quo cum plurima fúerint génera virtútum, præcípue tamen insigne effulsit castimoniæ. Justum est ígitur, ut cum in Abraham didicéritis ímpigram fidei devotiónem, in Isaac sinceræ mentis puritátem, in Jacob singularem animi laborúmque patiéntiam: ex illa generalitate virtútum in ipsas spécies disciplinárum intendatis ánimum. [Responsory4] R. Videns Jacob vestiménta Joseph, scidit vestiménta sua cum fletu, et dixit: * Fera péssima devorávit fílium meum Joseph. V. Tulérunt autem fratres ejus túnicam illíus, mitténtes ad patrem: quam cum cognovísset pater, ait. R. Fera péssima devorávit fílium meum Joseph. [Lectio5] Sit ígitur nobis propósitus sanctus Joseph tamquam spéculum castitátis. In ejus enim móribus, in ejus actibus lucet pudicitia, et quidam splendet castimoniæ comes, nitor gratiæ. Unde étiam a paréntibus plus quam ceteri fílii diligebátur. Sed ea res invidiæ fuit: quod siléntio prætereundum non fuit: hinc enim arguméntum totius históriæ processit: simul ut cognoscamus, perfectum virum non moveri ulciscéndi dolóris invidia, nec malórum repéndere vicem. Unde et David ait: Si réddidi retribuéntibus mihi mala. [Responsory5] R. Joseph dum intráret in terram Ægýpti, linguam quam non nóverat, audívit: manus ejus in labóribus serviérunt: * Et lingua ejus inter príncipes loquebátur sapiéntiam. V. Humiliavérunt in compédibus pedes ejus: ferrum petránsiit ánimam ejus, donec veníret verbum ejus. R. Et lingua ejus inter príncipes loquebátur sapiéntiam. [Lectio6] Quid autem esset, quod præférri Joseph mererétur ceteris, si aut lædéntes læsísset, aut diligéntes dilexísset? Hoc enim plerique faciunt. Sed illud mirábile, si diligas inimícum tuum: quod Salvátor docet. Jure ergo mirandus, qui hoc fecit ante Evangélium, ut læsus párceret, appetítus ignósceret, vénditus non referret injúriam, sed grátiam pro contumelia sólveret: quod post Evangélium omnes didícimus, et servare non póssumus. Discámus ergo et Sanctórum invidiam, ut imitemur patiéntiam: et cognoscamus, illos non natúræ præstantioris fuísse, sed observantioris: nec vítia nescisse, sed emendasse. Quod si invidia étiam Sanctos adussit, quanto magis cavéndum est, ne inflámmet peccatóres? [Responsory6] R. Meménto mei, dum bene tibi fúerit: * Ut súggeras pharaóni, ut edúcat me de isto cárcere: * Quia furtim sublátus sum, et hic ínnocens in lacum missus sum. V. Tres enim adhuc dies sunt, post quos recordábitur phárao ministérii tui, et restítuet te in gradum prístinum: tunc meménto mei. R. Ut súggeras pharaóni, ut edúcat me de isto cárcere. &Gloria R. Quia furtim sublátus sum, et hic ínnocens in lacum missus sum. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 11:14-28 In illo témpore: Erat Jesus eíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Et réliqua. _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Lib. 4, cap. 48, in cap. 11 Lucæ Dæmoníacus iste apud Matthǽum non solum mutus, sed et cæcus fuísse narrátur: curatúsque dícitur a Dómino, ita ut loquerétur, et vidéret. Tria ergo signa simul in uno hómine perpetráta sunt: cæcus videt, mutus lóquitur, posséssus a dǽmone liberátur. Quod et tunc quidem carnáliter factum est, sed et cotídie complétur in conversióne credéntium: ut, expúlso primum dǽmone, fídei lumen aspíciant; deínde ad laudes Dei tacéntia prius ora laxéntur. Quidam autem ex eis dixérunt: in Beélzebub príncipe dæmoniórum éicit dæmónia. Non hæc áliqui de turba, sed pharisǽi calumniabántur, et scribæ, sicut álii Evangelístæ testántur. [Responsory7] R. Mérito hæc pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústias ánimæ ejus, dum deprecarétur nos, et non audívimus: * Idcírco venit super nos tribulátio. V. Dixit Ruben frátribus suis: Numquid non dixi vobis, Nolíte peccáre in púerum; et non audístis me? R. Idcírco venit super nos tribulatio. [Lectio8] Turbis quippe, quæ minus eruditæ videbántur, Dómini semper facta mirántibus; illi contra, vel negare hæc, vel quæ negare nequíverant, sinistra interpretatióne pervertere laborábant: quasi non hæc divinitátis, sed immundi spíritus ópera fuíssent. Et alii tentántes, signum de cælo quærébant ab eo. Vel in morem Elíæ ignem de sublimi veníre cupiébant; vel in similitúdinem Samuelis témpore æstivo mugire tonítrua, coruscare fúlgura, imbres rúere: quasi non possent et illa calumniari, et dicere, ex occúltis et variis áëris passiónibus accidisse. At tu, qui calumniáris ea, quæ óculis vides, manu tenes, utilitate sentis; quid féceris de iis, quæ de cælo venerint? Utique respondebis, et magos in Ægypto multa signa fecisse de cælo. [Responsory8] R. Dixit Ruben frátribus suis: Numquid non dixi vobis, Nolíte peccáre in púerum, et non audístis me? * En sanguis ejus exquíritur. V. Mérito hæc pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústias ánimæ ejus, dum deprecarétur nos, et non audívimus. R. En sanguis ejus exquíritur. [Lectio9] Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divisum desolábitur, et domus supra domum cadet. Non ad dicta, sed ad cogitáta respóndit: ut vel sic compelleréntur credere poténtiæ ejus, qui cordis videbat occúlta. Si autem omne regnum in seípsum divisum desolátur; ergo Patris et Fílii et Spíritus Sancti regnum non est divisum; quod sine ulla contradictióne, non áliquo impulsu desolándum, sed æterna est stabilitáte mansurum. Si autem sátanas in seípsum divisus est: quómodo stabit regnum ipsíus, quia dícitis, in Beélzebub ejicere me dæmónia? Hoc dicens, ex ipsórum confessióne volebat intelligi, quod in eum non credendo, in regno diaboli esse elegíssent, quod útique advérsum se divisum stare non posset. [Responsory9] R. Lamentabátur Jacob de duóbus fíliis suis: Heu me, dolens sum de Joseph pérdito, et tristis nimis de Bénjamin ducto pro alimóniis: * Precor cæléstem Regem, ut me doléntem nímium fáciat eos cérnere. V. Prostérnens se Jacob veheménter cum lácrimis pronus in terram, et adórans ait. R. Precor cæléstem Regem, ut me doléntem nímium fáciat eos cérnere. &Gloria R. Precor cæléstem Regem, ut me doléntem nímium fáciat eos cérnere. [Ant Laudes] Fac benígne * in bona voluntáte tua, ut ædificéntur, Dómine, muri Jerúsalem. Dóminus * mihi adjútor est, non timébo quid fáciat mihi homo. Adhǽsit ánima mea * post te, Deus meus. (sed rubrica Tridentina dicitur) Deus misereátur nostri, * et benedícat nos. (sed rubrica Monastica dicitur) Lábia mea * laudábunt te in vita mea, Deus meus. Vim virtútis suæ * oblítus est ignis: ut púeri tui liberaréntur illǽsi. Sol et luna * laudáte Deum: quia exaltátum est nomen ejus solíus. [Capitulum Laudes] !Eph 5:1-2 v. Fratres: Estóte imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi: et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. $Deo gratias [Ant 2] Cum fortis armátus * custódit átrium suum, in pace sunt ómnia quæ póssidet. [Ant Prima] Et cum ejecísset Jesus * dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. [Ant Tertia] Si in dígito Dei * eício dæmónia, profécto pervénit in vos regnum Dei. [Ant Sexta] Qui non cólligit mecum * dispérgit, et qui non est mecum, contra me est. [Capitulum Sexta] !Eph 5:5 v. Hoc enim scitóte intellegéntes, quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avarus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei. $Deo gratias [Ant Nona] (nisi rubrica cisterciensis) Cum immúndus spíritus * exíerit ab hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem et non ínvenit. [Capitulum Nona] !Eph 5:8-9 v. Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte: fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte. $Deo gratias [Ant 3] Extóllens vocem * quædam múlier de turba, dixit: Beátus venter qui te portávit, et úbera quæ suxísti. At Jesus ait illi: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.