[Officium] Sabbato infra Hebdomadam II in Quadragesima [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 15:11-32 In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis et scribis parábolam istam: Homo quidam hábuit duos fílios: et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substántiæ, quæ me contíngit. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 8 Comment. in cap. 15 Lucæ, post initium Vides, quod divínum patrimónium peténtibus datur. Nec putes culpam patris, quod adolescentióri dedit. Nulla Dei regno infírma ætas: nec fides gravátur annis. Ipse certe se judicávit idóneum, qui popóscit. Atque útinam non recessísset a patre, impediméntum nescísset ætátis. Sed posteáquam domum pátriam derelínquens péregre proféctus est, cœpit egére. Mérito ergo prodégit patrimónium, qui recéssit ab Ecclésia. [Responsory1] R. Pater, peccávi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocári fílius tuus: * Fac me sicut unum ex mercenáriis tuis. V. Quanti mercenárii in domo patris mei abúndant pánibus, ego autem hic fame péreo! Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei. R. Fac me sicut unum ex mercenáriis tuis. [Lectio2] Péregre proféctus est in regiónem longínquam. Quid longínquius, quam a se recédere: nec regiónibus, sed móribus separári: stúdiis discrétum esse, non terris; et quasi interfúso luxúriæ sæculáris æstu, divórtia habére sanctórum? Etenim qui se a Christo séparat, exsul est pátriæ, civis est mundi. Sed nos non sumus ádvenæ atque peregríni, sed cives sumus Sanctórum, et doméstici Dei. Qui enim erámus longe, facti sumus prope in sánguine Christi. Non invideámus de longínqua regióne remeántibus: quia et nos fúimus in regióne longínqua, sicut Isaías docet. Sic enim habes: Qui sedébant in regióne umbræ mortis, lux orta est illis. Régio ergo longínqua, umbra est mortis. [Responsory2] @Tempora/Quad2-0:Responsory8 [Lectio3] Nos autem, quibus spíritus ante fáciem Christus est Dóminus, in umbra vívimus Christi. Et ídeo dicit Ecclésia: In umbra ejus concupívi, et sedi. Ille ígitur vivéndo luxurióse, consúmpsit ómnia ornaménta natúræ. Unde tu, qui accepísti imáginem Dei, qui habes similitúdinem ejus, noli eam irrationábili fœditáte consúmere. Opus Dei es: noli ligno dícere, Pater meus es tu: ne accípias similitúdinem ligni, quia scriptum est: Símiles illis fiant qui fáciunt ea. [Responsory3] @Tempora/Quad2-0:Responsory9 [Ant 2] Vadam ad Patrem meum * et dicam ei: Pater, fac me sicut unum ex mercenáriis tuis. [Oratio 2] Da, quǽsumus, Dómine, nostris efféctum jejúniis salutárem: ut castigátio carnis assúmpta, ad nostrárum vegetatiónem tránseat animárum. $Per Dominum [Ant 3] Dixit autem pater * ad servos suos: Cito proférte stolam primam, et indúite illum, et date ánulum in manu ejus, et calceaménta in pédibus ejus. [Oratio 3] Quǽsumus, omnípotens Deus, vota humílium réspice: atque ad defensiónem nostram, déxteram tuæ majestátis exténde. $Per Dominum