[Officium] Feria Quinta infra Hebdomadam II in Quadragesima [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 16:19-31 In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Homo quidam erat dives, qui induebátur púrpura et bysso: et epulabátur cotídie spléndide. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 40 in Evangelia Quem, fratres caríssimi, quem dives iste, qui induebátur púrpura et bysso, et epulabátur cotídie spléndide, nisi Judáicum pópulum signat: qui cultum vitæ extérius hábuit, qui accéptæ legis delíciis ad nitórem usus est, non ad utilitátem? Quem vero Lázarus ulcéribus plenus, nisi gentílem pópulum figuráliter éxprimit? Qui dum convérsus ad Deum peccáta confitéri sua non erúbuit, huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vúlnere virus a viscéribus tráhitur, et foras erúmpit. [Responsory1] @Tempora/Quad2-0:Responsory1 [Lectio2] Quid est ergo peccatórum conféssio, nisi quædam vúlnerum rúptio? Quia peccáti virus salúbriter aperítur in confessióne, quod pestífere latébat in mente. Vúlnera étenim cutis in superfíciem trahunt humórem putrédinis. Et confiténdo peccáta, quid áliud ágimus, nisi malum, quod in nobis latébat, aperímus? Sed Lázarus vulnerátus cupiébat saturári de micis, quæ cadébant de mensa dívitis, et nemo illi dabat: quia gentílium quemque ad cognitiónem legis admíttere supérbus ille pópulus despiciébat. [Responsory2] @Tempora/Quad2-0:Responsory2 [Lectio3] Qui dum doctrínam legis non ad caritátem hábuit, sed ad elatiónem, quasi de accéptis ópibus túmuit: et quia ei verba defluébant de sciéntia, quasi micæ cadébant de mensa. At contra, jacéntis páuperis vúlnera lingébant canes. Nonnúnquam solent in sacro elóquio, per canes prædicatóres intéllegi. Canum étenim lingua, vulnus dum lingit, curat: quia et doctóres sancti, dum in confessióne peccáti nostri nos ínstruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. [Responsory3] @Tempora/Quad2-0:Responsory3 [Ant 2] Fili, recordáre, * quia recepísti bona in vita tua, et Lázarus simíliter mala. [Oratio 2] Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, auxílium grátiæ tuæ: ut, jejúniis et oratiónibus conveniénter inténti, liberémur ab hóstibus mentis et córporis. $Per Dominum [Ant 3] Dives ille * guttam aquæ pétiit, qui micas panis Lázaro negávit. [Oratio 3] Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus: ut iis, qui te auctóre et gubernatóre gloriántur, et congregáta restáures et restauráta consérves. $Per Dominum