[Officium] Feria Quarta infra Hebdomadam II in Quadragesima [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 20:17-28 In illo témpore: Ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: Ecce ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 5 de Fide ad Gratianum, cap. 2, post initium Consideráte, quæ mater filiórum Zebedǽi cum fíliis et pro fíliis petat: mater est útique, cui pro filiórum honóre sollícitæ, immoderátior quidem, sed tamen ignoscénda mensúra votórum est. Atque mater ætáte longǽva, stúdio religiósa, solátio destitúta, quæ tunc témporis, quando vel juvánda, vel alénda foret válidæ prolis auxílio, abésse sibi líberos patiebátur, et voluptáti suæ mercédem sequéntium Christum prætúlerat filiórum. Qui prima voce vocáti a Dómino (ut légimus) relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum. [Responsory1] @Tempora/Quad2-0:Responsory7 [Lectio2] Hæc ígitur, stúdio matérnæ sedulitátis indulgéntior, obsecrábat Salvatórem, dicens: Ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et alter ad sinístram in regno tuo. Etsi error, pietátis tamen error est. Nésciunt enim matérna víscera patiéntiam: etsi voti avára, tamen veniábilis cupíditas, quæ non pecúniæ est ávida, sed grátiæ. Nec inverecúnda petítio, quæ non sibi, sed líberis consulébat. Matrem consideráte, matrem cogitáte. [Responsory2] @Tempora/Quad2-0:Responsory8 [Lectio3] Considerábat Christus matris dilectiónem, quæ filiórum mercéde grandǽvam solabátur senéctam: et desidériis licet fessa matérnis, carissimórum pignórum tolerábat abséntiam. Consideráte étiam féminam, hoc est, sexum fragiliórem, quem Dóminus própria nondum confirmáverat passióne. Consideráte, inquam, Hevæ illíus primæ mulíeris herédem, transfúsa in omnes immoderátæ cupiditátis successióne labéntem: quam Dóminus adhuc próprio sánguine non redémerat, nondum inólitam afféctibus ómnium immódici contra fas honóris appeténtiam suo Christus cruóre dilúerat. Hereditário ígitur múlier delinquébat erróre. [Responsory3] @Tempora/Quad2-0:Responsory9 [Ant 2] Ecce ascéndimus * Jerosólymam: et Fílius hóminis tradétur ad crucifigéndum. [Oratio 2] Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: et quos ab escis carnálibus prǽcipis abstinére, a nóxiis quoque vítiis cessáre concéde. $Per Dominum [Ant 3] Tradétur enim géntibus * ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Sedére autem mecum * non est meum dare vobis: sed quibus parátum est a Patre meo. [Oratio 3] Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum: ut, spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces. $Per Dominum