[Officium] Feria Tertia infra Hebdomadam II in Quadragesima [Rank] ;;Feria major;;2.1 (sed rubrica 1930) ;;Feria major;;4.9 (sed rubrica 196) ;;Feria major;;3.9 [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 23:1-12 In illo témpore: Locútus est Jesus ad turbas, et ad discípulos suos, dicens: Super cáthedram Móysi sedérunt scribæ et pharisǽi. Omnia ergo quæcúmque díxerint vobis, serváte, et fácite: secúndum ópera vero eórum nolíte fácere. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Lib. 4 Comment. in cap. 23 Matthæi Quid mansuétius, quid benígnius Dómino? Tentátur a pharisǽis, confringúntur insídiæ eórum, et secúndum Psalmístam: Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: et nihilóminus propter sacerdótii et nóminis dignitátem hortátur pópulos, ut subiciántur eis, non ópera, sed doctrínam considerántes. Quod autem ait, Super cáthedram Móysi sedérunt scribæ et pharisǽi: per cáthedram, doctrínam Legis osténdit. Ergo et illud quod dícitur in Psalmo: In cáthedra pestiléntiæ non sedit: et, Cáthedras vendéntium colúmbas evértit: doctrínam debémus accípere. [Responsory1] @Tempora/Quad2-0:Responsory4 [Lectio2] Alligant enim ónera grávia et importabília, et impónunt in húmeros hóminum, dígito autem suo nolunt ea movére. Hoc generáliter advérsus omnes magístros, qui grávia jubent, et minóra non fáciunt. Notándum autem, quod et húmeri, et dígitus, et ónera, et víncula quibus alligántur ónera, spirituáliter intellegénda sunt. Omnia vero ópera sua fáciunt, ut videántur ab homínibus. Quicúmque ígitur ita facit quódlibet, ut videátur ab homínibus, scriba et pharisǽus est. [Responsory2] @Tempora/Quad2-0:Responsory5 [Lectio3] Dilátant enim phylactéria sua, et magníficant fímbrias. Amant quoque primos recúbitus in cenis, et primas cáthedras in synagógis, et salutatiónes in foro, et vocári ab homínibus Rabbi. Væ nobis míseris, ad quos pharisæórum vítia transiérunt. Dóminus cum dedísset mandáta Legis per Móysen, ad extrémum íntulit: Ligábis ea in manu tua, et erunt immóta ante óculos tuos. Et est sensus: Præcépta mea sint in manu tua, ut ópere compleántur: sint ante óculos tuos, ut die ac nocte meditéris in eis. Hoc pharisǽi male interpretántes, scribébant in membránis decálogum Móysi, id est, decem verba Legis, complicántes ea et ligántes in fronte, et quasi corónam cápiti faciéntes: ut semper ante óculos moveréntur. [Responsory3] @Tempora/Quad2-0:Responsory6 [Ant 2] Unus est * enim magíster vester, qui in cælis est, Christus Dóminus. [Oratio 2] Pérfice, quǽsumus, Dómine, benígnus in nobis observántiæ sanctæ subsídium: ut, quæ te auctóre faciénda cognóvimus, te operánte impleámus. $Per Dominum [Ant 3] Omnes autem * vos fratres estis: et patrem nolíte vocáre vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est: nec vocémini magístri, quia magíster vester unus est Christus. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Qui major est vestrum, * erit miníster vester: quia omnis qui se exáltat, humiliábitur, dicit Dóminus. [Oratio 3] Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et animárum nostrárum medére languóribus: ut, remissióne percépta, in tua semper benedictióne lætémur. $Per Dominum