[Officium] Dominica II in Quadragesima [Rank] ;;I classis Semiduplex;;6.9 [Rank] (rubrica 1570 aut rubrica 1888) ;;II classis Semiduplex;;6.1 [Rank] (rubrica 1906) ;;II classis Semiduplex;;5.6 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium(rubrica tridentina) [Ant 1] Visiónem quam vidístis, * némini dixéritis, donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis. [Oratio] Deus, qui cónspicis omni nos virtúte destítui: intérius exteriúsque custódi; ut ab ómnibus adversitátibus muniámur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. $Per Dominum [Lectio1] De libro Génesis !Gen 27:1-10 1 Sénuit autem Isaac, et calligavérunt óculi ejus, et vidére non póterat: vocavítque Esau fílium suum majórem, et dixit ei: Fili mi! Qui respóndit: Adsum. 2 Cui pater: Vides, inquit, quod senúerim et ignórem diem mortis meæ. 3 Sume arma tua, pháretram, et arcum, et egrédere foras: cumque venátu áliquid apprehénderis, 4 fac mihi inde pulméntum sicut velle me nosti, et affer ut cómedam: et benedícat tibi ánima mea ántequam móriar. 5 Quod cum audísset Rebécca, et ille abiísset in agrum ut jussiónem patris impléret, 6 dixit fílio suo Jacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei: 7 Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos ut cómedam, et benedícam tibi coram Dómino ántequam moriar. 8 Nunc ergo fili mi, acquiésce consíliis meis; 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur: 10 quas cum intúleris, et coméderit, benedícat tibi priúsquam moriátur. [Responsory1] R. Tolle arma tua, pháretram et arcum, et affer de venatióne tua, ut cómedam: * Et benedícat tibi ánima mea. V. Cumque venátu áliquid attúleris, fac mihi inde pulméntum, ut cómedam. R. Et benedícat tibi ánima mea. [Lectio2] !Gen 27:11-20 11 Cui ille respóndit: Nosti quod Esau frater meus homo pilósus sit, et ego lenis: 12 si attractáverit me pater meus, et sénserit, tímeo ne putet sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne. 13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi. 14 Abiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus. 15 Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum: 16 pelliculásque hædórum circúmdedit mánibus, et colli nuda protéxit. 17 Dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit. 18 Quibus illátis, dixit: Pater mi! At ille respóndit: Audio. Quis es tu, fili mi? 19 Dixítque Jacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci sicut præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua. 20 Rursúmque Isaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit ut cito occúrreret mihi quod volébam. [Responsory2] R. Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus: créscere te fáciat Deus meus sicut arénam maris: * Et donet tibi de rore cæli benedictiónem. V. Deus autem omnípotens benedícat tibi, atque multíplicet. R. Et donet tibi de rore cæli benedictiónem. [Lectio3] !Gen 27:21-29 21 Dixítque Isaac: Accéde huc ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis fílius meus Esau, an non. 22 Accéssit ille ad patrem, et, palpáto eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. 23 Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem majóris exprésserant. Benedícens ergo illi, 24 ait: Tu es fílius meus Esau? Respóndit: Ego sum. 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto, 26 dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi. 27 Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus flagrántiam, benedícens illi, ait: Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus. 28 Det tibi Deus de rore cæli, et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini. 29 Et sérviant tibi pópuli, et adórent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuæ. Qui maledíxerit tibi, sit ille maledíctus: et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur. [Responsory3] R. Det tibi Deus de rore cæli et de pinguédine terræ abundántiam: sérviant tibi tribus et pópuli: * Esto dóminus fratrum tuórum. V. Et incurvéntur ante te fílii matris tuæ. R. Esto dóminus fratrum tuórum. &Gloria R. Esto dóminus fratrum tuorum. [Lectio4] Ex libro sancti Augustíni Epíscopi contra mendacium !Cap. 10, tom. 4; post init. Jacob quod matre fecit auctore, ut patrem fállere viderétur, si diligenter et fideliter attendátur, non est mendácium, sed mystérium. Quæ si mendacia dixérimus, omnes étiam parabolæ ac figuræ significandárum quarumcúmque rerum, quæ non ad proprietátem accipiéndæ sunt, sed in eis aliud ex alio est intelligéndum, dicéntur esse mendacia: quod absit omníno. Nam qui hoc putat, trópicis étiam tam multis locutiónibus ómnibus potest hanc importare calumniam; ita ut et hæc ipsa, quæ appellátur metáphora, hoc est, de re própria ad rem non propriam verbi alicujus usurpáta translátio, possit ista ratióne mendácium nuncupári. [Responsory4] R. Dum exíret Jacob de terra sua, vidit glóriam Dei, et ait: Quam terríbilis est locus iste! * Non est hic áliud, nisi domus Dei, et porta cæli. V. Vere Deus est in loco isto, et ego nesciébam. R. Non est hic áliud, nisi domus Dei, et porta cæli. [Lectio5] Quæ significántur enim, útique ipsa dicúntur: putántur autem mendacia, quóniam non ea quæ vere significántur, dicta intelligúntur; sed ea, quæ falsa sunt, dicta esse credúntur. Hoc ut exemplis fiat planius, idípsum quod Jacob fecit, attende. Hædínis certe pellibus membra contéxit. Si causam próximam requirámus, mentitum putábimus: hoc enim fecit, ut putarétur esse qui non erat. Si autem hoc factum ad illud, propter quod significándum revéra factum est, referátur: per hædinas pelles, peccáta; per eum vero, qui eis se opéruit, ille significátus est, qui non sua, sed aliena peccáta portávit. [Responsory5] R. Si Dóminus Deus meus fúerit mecum in via ista, per quam ego ámbulo, et custodíerit me, et déderit mihi panem ad edéndum, et vestiméntum quo opériar, et revocáverit me cum salúte: * Erit mihi Dóminus in refúgium, et lapis iste in signum. V. Surgens ergo mane Jacob, tulit lápidem quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundénsque óleum désuper, dixit. R. Erit mihi Dóminus in refúgium, et lapis iste in signum. [Lectio6] Verax ergo significátio nullo modo mendácium recte dici potest: ut autem in facto, ita et in verbo. Nam cum ei pater dixísset: Quis es tu, fili? ille respóndit: Ego sum Esau primogénitus tuus. Hoc si referátur ad duos illos géminos, mendácium vidébitur: si autem ad illud, propter quod significándum ista gesta díctaque conscripta sunt; ille est hic intelligendus in corpore suo, quod est ejus Ecclésia, qui de hac re loquens, ait: Cum vidéritis Abraham, et Isaac et Jacob et omnes Prophétas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et, Venient ab Oriénte et Occidénte, et Aquilóne et Austro, et accúmbent in regno Dei. Et, Ecce sunt novíssimi qui erant primi: et sunt primi, qui erant novíssimi. Sic enim quodámmodo minor majóris primátum frater ábstulit, atque in se tránstulit fratris. [Responsory6] R. Erit mihi Dóminus in Deum, et lapis iste quem eréxi in títulum, vocábitur domus Dei: et de univérsis quæ déderis mihi, * Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi. V. Si revérsus fúero próspere ad domum patris mei. R. Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi. &Gloria R. Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 17:1-9 In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et réliqua. _ De Homilía sancti Leónis Papæ !Ex Homil. de Transfiguratione Domini Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et fratrem ejus Joánnem, et conscénso cum eis seórsum monte præcélso, claritátem suæ glóriæ demonstrávit: quia licet intellexíssent in eo majestátem Dei, ipsíus tamen córporis, quo divínitas tegebátur, poténtiam nesciébant. Et ídeo próprie signantérque promíserat, quosdam de astántibus discípulis non prius gustáre mortem, quam vidérent Fílium hóminis veniéntem in regno suo, id est, in régia claritáte, quam spiritáliter ad natúram suscépti hóminis pertinéntem, his tribus viris vóluit esse conspícuam. Nam illam ipsíus Deitátis ineffábilem et inaccessíbilem visiónem, quæ in ætérnam vitam mundis corde servátur, nullo modo mortáli adhuc carne circúmdati intuéri póterant et vidére. [Responsory7] R. Dixit Angelus ad Jacob: * Dimítte me, auróra est. Respóndit ei: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi. Et benedíxit ei in eódem loco. V. Cumque surrexísset Jacob, ecce vir luctabátur cum eo usque mane: et cum vidéret quod eum superáre non posset, dixit ad eum. R. Dimítte me, auróra est. Respóndit ei: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi. Et benedíxit ei in eódem loco. [Lectio8] Dicénte Patre: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui, ipsum audíte: nonne evidénter audítum est: Hic est Fílius meus, cui ex me et mecum esse sine témpore est? quia nec genitor genito prior, nec génitus est genitore posterior. Hic est Fílius meus, quem a me non séparat Deitas, non dívidit potéstas, non discérnit æternitas. Hic est Fílius meus, non adoptivus, sed proprius: non aliunde creatus, sed ex me génitus: nec de alia natúra mihi factus comparábilis, sed de mea esséntia mihi natus æqualis. [Responsory8] R. Vidi Dóminum fácie ad fáciem: * Et salva facta est ánima mea. V. Et dixit mihi: Nequáquam vocáberis Jacob, sed Israël erit nomen tuum. R. Et salva facta est ánima mea. [Lectio9] Hic est Fílius meus, per quem ómnia facta sunt, et sine quo factum est nihil: qui ómnia quæ facio, simíliter facit; et quidquid óperor, inseparabíliter mecum atque indifferenter operátur. Hic est Filius meus, qui eam, quam mecum habet æqualitátem, non rapína appétiit, nec usurpatióne præsumpsit: sed manens in forma glóriæ meæ, ut ad reparándum genus humánum exsequerétur commune consílium, usque ad formam servilem inclinávit incommutábilem Deitátem. Hunc ergo, in quo mihi per ómnia bene complaceo, et cujus prædicatióne manifestor, cujus humilitate claríficor, incunctanter audíte: quia ipse est véritas et vita, ipse virtus mea atque sapiéntia. [Responsory9] R. Cum audísset Jacob quod Esau veníret contra eum, divísit fílios suos et uxóres, dicens: Si percússerit Esau unam turmam, salvábitur áltera. * Líbera me, Dómine, qui dixísti mihi: * Multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest. V. Dómine, qui dixísti mihi, Revértere in terram nativitátis tuæ: Dómine, qui pascis me a juventúte mea. R. Líbera me, Dómine, qui dixísti mihi. &Gloria R. Multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest. [Ant Laudes] Dómine, * lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam. Déxtera Dómini * fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me. Factus est * adjútor meus, Deus meus. Trium puerórum * cantémus hymnum, quem cantábant in camíno ignis, benedicéntes Dóminum. Státuit ea * in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: præcéptum pósuit, et non præteríbit. [Capitulum Laudes] !1 Thess 4:1 v. Fratres: Rogámus vos, et obsecrámus in Dómino Jesu: ut, quemádmodum accepístis a nobis, quómodo vos opórteat ambuláre, et placére Deo, sic et ambulétis, ut abundétis magis. $Deo gratias [Ant 2] Assúmpsit Jesus * discípulos suos, et ascéndit in montem, et transfigurátus est ante eos. [Ant Prima] Dómine, * bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum. [Ant Tertia] @:Ant Prima [Ant Sexta] Faciámus hic * tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum. [Capitulum Sexta] !1 Thess 4:3-4 v. Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne et honóre. $Deo gratias [Ant Nona] @:Ant 1 [Capitulum Nona] !1 Thess 4:7 v. Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem, in Christo Jesu Dómino nostro. $Deo gratias [Ant 3] @:Ant 1