[Officium] Dominica XXIV et Ultima Post Pentecosten [Rank] ;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Oratio] Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes: ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes; pietátis tuæ remédia majóra percípiant. $Per Dominum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 24:15-35 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vidéritis abominatiónem desolatiónis, quæ dicta est a Daniéle prophéta, stantem in loco sancto: qui legit, intéllegat. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Liber 4 Comment. in cap. 24 Matthæi Quando ad intellegéntiam provocámur, mýsticum monstrátur esse quod dictum est. Légimus autem in Daniéle hoc modo: Et in dimídio hebdómadis auferétur sacrifícium et libámina; et in templo abominátio desolatiónum erit, usque ad consummatiónem témporis, et consummátio dábitur super solitúdinem. De hoc et Apóstolus lóquitur, quod homo iniquitátis, et adversárius elevándus sit contra omne quod dícitur Deus et cólitur; ita ut áudeat stare in templo Dei, et osténdere quod ipse sit Deus: cujus advéntus secúndum operatiónem sátanæ déstruat eos, et ad Dei solitúdinem rédigat, qui se suscéperint. [Lectio8] Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi, aut de imagine Cæsaris, quam Pilátus pósuit in templo, aut de Hadriáni equestri státua, quæ in ipso sancto sanctórum loco usque in præséntem diem stetit. Abominátio quoque secúndum veterem Scripturam idolum nuncupátur; et idcirco additur, desolatiónis, quod in desolato templo atque destructo idolum positum sit. [Lectio9] Abominátio desolatiónis intelligi potest et omne dogma perversum: quod cum vidérimus stare in loco sancto, hoc est in Ecclésia, et se osténdere Deum, debémus fugere de Judæa ad montes, hoc est, dimissa occidénte littera, et Judáica pravitáte, appropinquare móntibus ætérnis, de quibus illúminat mirabíliter Deus; et esse in tecto et in dómate, quo non possint igníta diaboli jácula perveníre, nec descéndere et tóllere aliquid de domo conversatiónis prístinæ, nec quærere quæ retrórsum sunt, sed magis sérere in agro spiritualium Scripturárum, ut fructus capiámus ex eo; nec tóllere álteram túnicam, quam Apóstoli habére prohibentur. &teDeum [Ant 2] Cum vidéritis * abominatiónem desolatiónis quæ dicta est a Daniéle prophéta, stantem in loco sancto: qui legit, intéllegat. [Ant 3] Amen dico vobis * quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia fiant: cælum et terra transíbunt, verba autem mea non transíbunt, dicit Dóminus.