[Officium] Dominica XIV Post Pentecosten [Rank] ;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Oratio] Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur. $Per Dominum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 6:24-33 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Lib. 2 de Sermone Dómini in monte, cap. 14 Nemo potest duóbus dóminis servíre. Ad hanc ipsam intentiónem referéndum est quod consequénter expónit, dicens: Aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget; aut álterum patiétur, et álterum contémnet. Quæ verba diligénter consideránda sunt: nam, qui sint duo dómini, deínceps osténdit, cum dicit: Non potéstis Deo servíre, et mammónæ. Mammóna apud Hebrǽos divítiæ appellári dicúntur. Cóngruit et Púnicum nomen; nam lucrum Púnice mammon dícitur. [Lectio8] Sed qui servit mammónæ, illi útique servit, qui rebus istis terrénis mérito suæ perversitátis præpósitus, magistrátus hujus sǽculi a Dómino dícitur. Aut enim unum ódio habébit homo, et álterum díliget, id est, Deum; aut álterum patiétur, et álterum contémnet. Patiétur enim durum et perniciósum dóminum, quisquis servit mammónæ; sua enim cupiditáte implicátus, súbditur diábolo, et non eum díligit. Quis enim est qui díligat diábolum? sed tamen pátitur. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Ideo, inquit, dico vobis, non habére sollicitúdinem ánimæ vestræ quid edátis, neque córpori vestro quid induátis; ne forte, quamvis jam supérflua non quærántur, propter ipsa necessária cor duplicétur, et ad ipsa conquirénda, nostra detorqueátur inténtio, cum áliquid quasi misericórditer operámur: id est, ut cum consúlere alícui vidéri vólumus, nostrum emoluméntum ibi pótius, quam illíus utilitátem attendámus; et ídeo nobis non videámur peccáre, quia non supérflua, sed necessária sunt, quæ cónsequi vólumus. &teDeum [Ant 2] Nolíte sollíciti esse * dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus? scit enim Pater vester quid vobis necésse sit, allelúja. [Ant 3] Quǽrite primum * regnum Dei et justítiam ejus, et hæc ómnia adiciéntur vobis, allelúja.