[Officium] Feria sexta infra Hebdomadam IX post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 8:1-3 1 Eliséus autem locútus est ad mulíerem, cujus vívere fécerat fílium, dicens: Surge, vade tu et domus tua et peregrináre ubicúmque repéreris; vocávit enim Dóminus famem, et véniet super terram septem annis. 2 Quæ surréxit, et fecit juxta verbum hóminis Dei; et vadens cum domo sua, peregrináta est in terra Philísthiim diébus multis. 3 Cumque finíti essent anni septem, revérsa est múlier de terra Philísthiim: et egréssa est ut interpelláret regem pro domo sua, et pro agris suis. [Responsory1] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 8:4-6 4 Rex autem loquebátur cum Giézi púero viri Dei dicens: Narra mihi ómnia magnália, quæ fecit Eliséus. 5 Cumque ille narráret regi quómodo mórtuum suscitásset, appáruit múlier, cujus vivificáverat fílium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixítque Giézi: Dómine mi rex, hæc est múlier, et hic est fílius ejus quem suscitávit Eliséus. 6 Et interrogávit rex mulíerem, quæ narrávit ei, dedítque ei rex eunúchum unum dicens: Restítue ei ómnia quæ sua sunt, et univérsos réditus agrórum, a die qua relíquit terram usque ad præsens. [Responsory2] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 8:7-10 7 Venit quoque Eliséus Damáscum, et Bénadad rex Sýriæ ægrotábat. Nuntiaverúntque ei dicéntes: Venit vir Dei huc. 8 Et ait rex ad Házaël: Tolle tecum múnera et vade in occúrsum viri Dei et cónsule Dóminum per eum dicens: Si evádere pótero de infirmitáte mea hac? 9 Ivit ígitur Házaël in occúrsum ejus. Cumque stetísset coram eo, ait: Fílius tuus Bénadad rex Sýriæ misit me ad te, dicens: Si sanári pótero de infirmitáte mea hac? 10 Dixítque ei Eliséus: Vade, dic ei: Sanáberis. Porro osténdit mihi Dóminus quia morte moriétur. [Responsory3] @Tempora/Pent01-2:Responsory3