[Officium] Feria quarta infra Hebdomadam IX post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 4:1-4 1 Múlier autem quædam de uxóribus prophetárum clamábat ad Eliséum, dicens: Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dóminum; et ecce créditor venit ut tollat duos fílios meos ad serviéndum sibi. 2 Cui dixit Eliséus: Quid vis ut fáciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respóndit: Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei, quo ungar. 3 Cui ait: Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca; 4 et ingrédere et claude óstium tuum, cum intrínsecus fúeris tu et fílii tui, et mitte inde in ómnia vasa hæc; et, cum plena fúerint, tolles. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 4:5-10 5 Ivit ítaque múlier et clausit óstium super se et super fílios suos; illi offerébant vasa, et illa infundébat. 6 Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum: affer mihi adhuc vas. Et ille respóndit: Non hábeo. Stetítque óleum. 7 Venit autem illa et indicávit hómini Dei. Et ille, Vade, inquit, vende óleum et redde creditóri tuo; tu autem et fílii tui vívite de réliquo. 8 Facta est autem quædam dies, et transíbat Eliséus per Sunam. Erat autem ibi múlier magna, quæ ténuit eum et ut coméderet panem; cumque frequénter inde transíret, divertébat ad eam ut coméderet panem. 9 Quæ dixit ad virum suum: Animadvérto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequénter: 10 faciámus ergo ei cenáculum parvum, et ponámus ei in eo léctulum, et mensam, et sellam, et candelábrum, ut, cum vénerit ad nos, máneat ibi. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 4:11-17 11 Facta est ergo dies quædam, et véniens divértit in cenáculum et requiévit ibi. 12 Dixítque ad Giézi púerum suum: Voca Sunamítidem istam. Qui, cum vocásset eam et illa stetísset coram eo, 13 dixit ad púerum suum: Lóquere ad eam: Ecce, sédule in ómnibus ministrásti nobis, quid vis ut fáciam tibi? Numquid habes negótium, et vis ut loquar regi, sive príncipi milítiæ? Quæ respóndit: In médio pópuli mei hábito. 14 Et ait: Quid ergo vult ut fáciam ei? Dixítque Giézi: Ne quæras, fílium enim non habet, et vir ejus senex est. 15 Præcépit ítaque ut vocáret eam; quæ cum vocáta fuísset, et stetísset ante óstium, 16 dixit ad eam: In témpore isto et in hac eádem hora, si vita comes fúerit, habébis in útero fílium. At illa respóndit: Noli, quæso, dómine mi, vir Dei, noli mentíri ancíllæ tuæ. 17 Et concépit múlier, et péperit fílium in témpore, et in hora eádem, qua díxerat Eliséus. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3