[Officium] Sabbato infra Hebdomadam VIII post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 18:21-22 21 Accédens autem Elías ad omnem pópulum ait: Usquequo claudicátis in duas partes? Si Dóminus est Deus, sequímini eum; si autem Baal, sequímini illum. Et non respóndit ei pópulus verbum. 22 Et ait rursus Elías ad pópulum: Ego remánsi prophéta Dómini solus, prophétæ autem Baal quadringénti et quinquagínta viri sunt. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 18:23-24 23 Dentur nobis duo boves; et illi éligant sibi bovem unum, et in frusta cædéntes ponant super ligna, ignem autem non suppónant; et ego fáciam bovem álterum et impónam super ligna, ignem autem non suppónam. 24 Invocáte nómina deórum vestrórum, et ego invocábo nomen Dómini mei; et Deus, qui exaudíerit per ignem, ipse sit Deus. Respóndens omnis pópulus ait: Optima proposítio. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 18:25-27 25 Dixit ergo Elías prophétis Baal: Elígite vobis bovem unum et fácite primi, quia vos plures estis, et invocáte nómina deórum vestrórum, ignémque non supponátis. 26 Qui, cum tulíssent bovem quem déderat eis, fecérunt, et invocábant nomen Baal de mane usque ad merídiem, dicéntes: Baal, exáudi nos. Et non erat vox, nec qui respondéret. Transiliebántque altáre quod fécerant. 27 Cumque esset jam merídies, illudébat illis Elías, dicens: Clamáte voce majóre. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3