[Officium] Feria tertia infra Hebdomadam VIII post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 11:1-4 1 Rex autem Sálomon adamávit mulíeres alienígenas multas, fíliam quoque pharaónis, et Moabítidas, et Ammonítidas, Idumǽas, et Sidónias, et Hethǽas: 2 de géntibus super quibus dixit Dóminus fíliis Israël: Non ingrediémini ad eas, neque de illis ingrediéntur ad vestras; certíssime enim avértent corda vestra ut sequámini deos eárum. His ítaque copulátus est Sálomon ardentíssimo amóre: 3 fuerúntque ei uxóres quasi regínæ septingéntæ, et concubínæ trecéntæ; et avertérunt mulíeres cor ejus. 4 Cumque jam esset senex, depravátum est cor ejus per mulíeres, ut sequerétur deos aliénos; nec erat cor ejus perféctum cum Dómino Deo suo, sicut cor David patris ejus. [Responsory1] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 11:5-8 5 Sed colébat Sálomon Astárthen deam Sidoniórum, et Moloch idólum Ammonitárum. 6 Fecítque Sálomon quod non placúerat coram Dómino, et non adimplévit ut sequerétur Dóminum sicut David pater ejus. 7 Tunc ædificávit Sálomon fanum Chamos idólo Moab in monte, qui est contra Jerúsalem, et Moloch idólo filiórum Ammon. 8 Atque in hunc modum fecit univérsis uxóribus suis alienígenis, quæ adolébant thura, et immolábant diis suis. [Responsory2] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 11:9-12 9 Igitur irátus est Dóminus Salomóni, quod avérsa esset mens ejus a Dómino Deo Israël, qui apparúerat ei secúndo, 10 et præcéperat de verbo hoc ne sequerétur deos aliénos: et non custodívit quæ mandávit ei Dóminus. 11 Dixit ítaque Dóminus Salomóni: Quia habuísti hoc apud te, et non custodísti pactum meum, et præcépta mea quæ mandávi tibi, disrúmpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. 12 Verúmtamen in diébus tuis non fáciam, propter David patrem tuum. [Responsory3] @Tempora/Pent01-2:Responsory3