[Officium] Feria secunda infra Hebdomadam VIII post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 10:1-3 1 Sed et regína Saba audíta fama Salomónis in nómine Dómini, venit tentáre eum in ænigmátibus. 2 Et ingréssa Jerúsalem multo cum comitátu et divítiis, camélis portántibus arómata, et aurum infinítum nimis, et gemmas pretiósas, venit ad regem Salomónem, et locúta est ei univérsa quæ habébat in corde suo. 3 Et dócuit eam Sálomon ómnia verba quæ proposúerat; non fuit sermo qui regem posset latére, et non respondéret ei. [Responsory1] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 10:4-7 4 Videns autem regína Saba omnem sapiéntiam Salomónis et domum quam ædificáverat, 5 et cibos mensæ ejus, et habitácula servórum, et órdines ministrántium, vestésque eórum, et pincérnas, et holocáusta quæ offerébat in domo Dómini, non habébat ultra spíritum; 6 dixítque ad regem: Verus est sermo, quem audívi in terra mea 7 super sermónibus tuis, et super sapiéntia tua: et non credébam narrántibus mihi, donec ipsa veni, et vidi óculis meis, et probávi quod média pars mihi nuntiáta non fúerit. Major est sapiéntia et ópera tua, quam rumor quem audívi. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 10:8-11 8 Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui stant coram te semper et áudiunt sapiéntiam tuam. 9 Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, cui complacuísti, et pósuit te super thronum Israël, eo quod diléxerit Dóminus Israël in sempitérnum, et constítuit te regem ut fáceres judícium et justítiam. 10 Dedit ergo regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiósas. Non sunt alláta ultra arómata tam multa, quam ea quæ dedit regína Saba regi Salomóni. 11 Sed et classis Hiram, quæ portábat aurum de Ophir, áttulit ex Ophir ligna thyína multa nimis, et gemmas pretiósas. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3