[Officium] Feria quinta infra Hebdomadam VII post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 4:21-24 21 Sálomon autem erat in dicióne sua, habens ómnia regna a flúmine terræ Philísthiim usque ad términum Ægýpti: offeréntium sibi múnera, et serviéntium ei cunctis diébus vitæ ejus. 22 Erat autem cibus Salomónis per dies síngulos trigínta cori símilæ, et sexagínta cori farínæ, 23 decem boves pingues, et vigínti boves pascuáles, et centum aríetes, excépta venatióne cervórum, capreárum, atque bubalórum, et ávium altílium. 24 Ipse enim obtinébat omnem regiónem, quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazam, et cunctos reges illárum regiónum: et habébat pacem ex omni parte in circúitu. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 4:25-29 25 Habitabátque Juda et Israël absque timóre ullo, unusquísque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabée, cunctis diébus Salomónis. 26 Et habébat Sálomon quadragínta míllia præsépia equórum currílium, et duódecim míllia equéstrium. 27 Nutriebántque eos supradícti regis præfécti; sed et necessária mensæ regis Salomónis cum ingénti cura præbébant in témpore suo. 28 Hórdeum quoque, et páleas equórum et jumentórum, deferébant in locum, ubi erat rex, juxta constitútum sibi. 29 Dedit quoque Deus sapiéntiam Salomóni et prudéntiam multam nimis et latitúdinem cordis quasi arénam quæ est in líttore maris. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 4:30-34 30 Et præcedébat sapiéntia Salomónis sapiéntiam ómnium Orientálium et Ægyptiórum; 31 et erat sapiéntior cunctis homínibus: sapiéntior Ethan Ezrahíta, et Heman, et Chalcol, et Dorda fíliis Mahol: et erat nominátus in univérsis géntibus per circúitum. 32 Locútus est quoque Sálomon tria míllia parábolas: et fuérunt cármina ejus quinque et mille. 33 Et disputávit super lignis a cedro, quæ est in Líbano, usque ad hyssópum quæ egrediétur de paríete; et disséruit de juméntis, et volúcribus, et reptílibus, et píscibus. 34 Et veniébant de cunctis pópulis ad audiéndam sapiéntiam Salomónis, et ab univérsis régibus terræ, qui audiébant sapiéntiam ejus. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1:Responsory3