[Officium] Feria secunda infra Hebdomadam VII post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 1:28-31 28 Et respóndit rex David dicens: Vocáte ad me Bethsabée. Quæ cum fuísset ingréssa coram rege et stetísset ante eum, 29 jurávit rex, et ait: Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, 30 quia, sicut jurávi tibi per Dóminum Deum Israël dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit super sólium meum pro me, sic fáciam hódie. 31 Summissóque Bethsabée in terram vultu, adorávit regem, dicens: Vivat dóminus meus David in ætérnum. [Responsory1] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 1:32-35 32 Dixit quoque rex David: Vocáte mihi Sadoc sacerdótem et Nathan prophétam et Banájam fílium Jójadæ. Qui cum ingréssi fuíssent coram rege, 33 dixit ad eos: tóllite vobíscum servos Dómini vestri, et impónite Salomónem fílium meum super mulam meam, et dúcite eum in Gihon, 34 et ungat eum ibi Sadoc sacérdos et Nathan prophéta in regem super Israël. Et canétis búccina, atque dicétis: Vivat rex Sálomon. 35 Et ascendétis post eum, et véniet, et sedébit super sólium meum, et ipse regnábit pro me. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 1:38-40 38 Descéndit ergo Sadoc sacérdos, et Nathan prophéta, et Banájas fílius Jójadæ et Ceréthi, et Pheléthi: et imposuérunt Salomónem super mulam regis David, et adduxérunt eum in Gihon. 39 Sumpsítque Sadoc sacérdos cornu ólei de tabernáculo, et unxit Salomónem: et cecinérunt búccina, et dixit omnis pópulus: Vivat rex Sálomon. 40 Et ascéndit univérsa multitúdo post eum, et pópulus canéntium tíbiis, et lætántium gáudio magno: et insónuit terra a clamóre eórum. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3