[Officium] Dominica VII Post Pentecosten [Rank] ;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Ant 1] Unxérunt Salomónem * Sadoc sacérdos et Nathan prophéta, regem in Gihon et ascendéntes læti dixérunt: Vivat rex in ætérnum. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Dóleo super te, frater mi Jónatha, amábilis valde super amórem mulíerum: et sicut mater únicum amat fílium, ita te diligébam: sagítta Jónathæ numquam ábiit retrórsum, nec declinávit clypeus ejus de bello, et hasta ejus non est avérsa. [Oratio] Deus, cujus providéntia in sui dispositióne non fállitur: te súpplices exorámus; ut nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédas. $Per Dominum [Lectio1] Incipit liber tértius Regum !3 Reg 1:1-4 1 Et rex David senúerat habebátque ætátis plúrimos dies: cumque operirétur véstibus, non calefiébat. 2 Dixérunt ergo ei servi sui: Quærámus dómino nostro regi adolescéntulam vírginem, et stet coram rege et fóveat eum dormiátque in sinu suo et calefáciat dóminum nostrum regem. 3 Quæsiérunt ígitur adolescéntulam speciósam in ómnibus fínibus Israël et invenérunt Abísag Sunamítidem et adduxérunt eam ad regem. 4 Erat autem puélla pulchra nimis dormiebátque cum rege et ministrábat ei; rex vero non cognóvit eam. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1 [Lectio2] !3 Reg 1:5-8 5 Adonías autem fílius Haggith elevabátur, dicens: Ego regnábo. Fecítque sibi currus et équites et quinquagínta viros, qui cúrrerent ante eum. 6 Nec corrípuit eum pater suus aliquándo dicens: Quare hoc fecísti? Erat autem et ipse pulcher valde, secúndus natu post Absalom. 7 Et sermo ei cum Joab fílio Sárviæ et cum Abíathar sacerdóte, qui adjuvábant partes Adoníæ. 8 Sadoc vero sacérdos, et Banájas fílius Jójadæ, et Nathan prophéta, et Sémei et Rei, et robur exércitus David non erat cum Adonía. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1 [Lectio3] !3 Reg 1:11-15 11 Dixit ítaque Nathan ad Bethsabée matrem Salomónis: Num audísti quod regnáverit Adonías fílius Haggith, et dóminus noster David hoc ignórat? 12 Nunc ergo veni, áccipe consílium a me et salva ánimam tuam filiíque tui Salomónis. 13 Vade et ingrédere ad regem David et dic ei: Nonne tu, dómine mi rex, jurásti mihi ancíllæ tuæ dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit in sólio meo? Quare ergo regnat Adonías? 14 Et, adhuc ibi te loquénte cum rege, ego véniam post te et complébo sermónes tuos. 15 Ingréssa est ítaque Bethsabée ad regem in cubículum. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1 [Lectio4] Ex Epístola sancti Hierónymi Presbýteri ad Nepotiánum !Epist. 2, tom. 1 David annos natus septuagínta, bellicósus quondam vir, senectúte frigescénte, non póterat calefíeri. Quǽritur ítaque puélla de univérsis fínibus Israël Abísag Sunamítis, quæ cum rege dormíret, et seníle corpus calefáceret. Quæ est ista Sunamítis, uxor et virgo, tam fervens, ut frígidum calefáceret; tam sancta, ut caléntem ad libídinem non provocáret? Expónat sapientíssimus Sálomon patris sui delícias, et pacíficus bellatóris viri narret ampléxus: Pósside sapiéntiam, pósside intelligéntiam. Ne obliviscáris, et ne declináveris a verbis oris mei: neque derelínquas illam, et apprehéndet te: ama illam, et servábit te. Princípium sapiéntiæ, pósside sapiéntiam, et in omni possessióne tua pósside intelligéntiam: circúmda illam, et exaltábit te; honóra illam, et amplexábitur te, ut det cápiti tuo corónam gratiárum. Coróna quoque deliciárum próteget te. [Responsory4] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio5] Omnes pene virtútes córporis mutántur in sénibus, et crescénte sola sapiéntia, decréscunt cétera: jejúnia, vigíliæ, chaméuniæ, id est, super paviméntum dormitiónes, huc illúcque discúrsus, peregrinórum suscéptio, defénsio páuperum, instántia oratiónum et perseverántia, visitátio languéntium, labor mánuum unde præbeántur eleemósynæ. Et, ne sermónem lóngius prótraham, cuncta exercéntur, fracto córpore, minóra fiunt. [Responsory5] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio6] Nec hoc dico, quod in juvénibus et adhuc solidióris ætátis, his dumtáxat, qui labóre et ardentíssimo stúdio, vitæ quoque sanctimónia, et oratiónis ad Dóminum Jesum frequéntia, sciéntiam consecúti sunt, frígeat sapiéntia, quæ in plerísque sénibus ætáte marcéscit; sed quod adolescéntia multa córporis bella sustíneat, et inter incentíva vitiórum et carnis titillatiónes, quasi ignis in lignis virídibus suffocétur, ut suum non possit explicáre fulgórem. Senéctus vero rursus eórum qui adolescéntiam suam honéstis ártibus instruxérunt, et in lege Dómini meditáti sunt die ac nocte, ætáte fit dóctior, usu trítior, procéssu témporis sapiéntior, et véterum studiórum dulcíssimos fructus metit. [Responsory6] @Tempora/Pent01-2:Responsory3 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 7:15-21 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces. Et réliqua. _ Homilía sancti Hilárii Epíscopi !Comment. in Matth. can. 6 Blandiménta verbórum et mansuetúdinis simulatiónem ádmonet fructu operatiónis expéndi oportére; ut non qualem quis verbis réferat, sed qualem se rebus effíciat, spectémus; quia in multis vestítu óvium rábies lupína contégitur. Ergo ut spinæ uvas, ut tríbuli ficus non génerant, et ut iníquæ árbores utília poma non áfferunt; ita ne in istis quidem consístere docet boni óperis efféctum, et idcírco omnes cognoscéndos esse de frúctibus. Regnum enim cælórum sola verbórum offícia non óbtinent; neque qui díxerit: Dómine, Dómine, heres illíus erit. [Responsory7] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio8] Quid enim mériti est Dómino dícere, Dómine? Numquid Dóminus non erit, nisi fúerit dictus a nobis? Et quæ offícii sánctitas est nóminis nuncupátio, cum cæléstis regni iter obediéntia pótius voluntátis Dei, non nuncupátio, repertúra sit? Multi mihi dicent in illa die: Dómine, Dómine, nonne in tuo nómine prophetávimus? Etiam nunc pseudoprophetárum frauduléntiam et hypocritárum simulaménta condémnat, qui glóriam sibi ex verbi virtúte præsúmunt, in doctrínæ prophetía, et dæmoniórum fuga, et istiúsmodi óperum virtútibus. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Atque hinc sibi regnum cælórum pollicéntur: quasi vero eórum áliquid próprium sit, quæ loquúntur aut fáciunt, et non ómnia virtus Dei invocáta perfíciat; cum doctrínæ sciéntiam léctio áfferat, dæmónia Christi nomen exágitet. De nostro ígitur est beáta illa ætérnitas promerénda, præstandúmque est áliquid ex próprio, ut bonum velímus, malum omne vitémus, totóque afféctu præcéptis cæléstibus obtemperémus, ac tálibus offíciis cógniti Deo simus, agamúsque pótius quod vult, quam quod potest gloriémur; repúdians eos ac repéllens, quos a cognitióne sua, ópera iniquitátis avérterint. &teDeum [Ant 2] Atténdite * a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces; a frúctibus eórum cognoscétis eos, allelúja. [Ant 3] Non potest arbor * bona fructus malos fácere, nec arbor mala fructus bonos fácere. Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur, allelúja. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Non omnis, * qui dicit mihi: Dómine, Dómine, intrábit in regnum cœlórum: sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est, ipse intrábit in regnum cœlórum, allelúia.