[Officium] Feria quinta infra Hebdomadam VI post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 15:13-15 13 Venit ígitur núntius ad David dicens: Toto corde univérsus Israël séquitur Absalom. 14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerúsalem: Súrgite, fugiámus; neque enim erit nobis effúgium a fácie Absalom. Festináte égredi, ne forte véniens óccupet nos et impéllat super nos ruínam et percútiat civitátem in ore gládii. 15 Dixerúntque servi regis ad eum: Omnia, quæcúmque præcéperit dóminus noster rex, libénter exsequémur servi tui. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory1 [Lectio2] !2 Reg 15:16-18 16 Egréssus est ergo rex et univérsa domus ejus pédibus suis; et derelíquit rex decem mulíeres concubínas ad custodiéndam domum. 17 Egressúsque rex et omnis Israël pédibus suis stetit procul a domo. 18 Et univérsi servi ejus ambulábant juxta eum; et legiónes Ceréthi et Pheléthi et omnes Gethǽi pugnatóres válidi sexcénti viri, qui secúti eum fúerant de Geth, pédites præcedébant regem. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio3] !2 Reg 15:19-20 19 Dixit autem rex ad Ethái Gethǽum: Cur venis nobíscum? Revértere et hábita cum rege, quia peregrínus es et egréssus es de loco tuo. 20 Heri venísti, et hódie compélleris nobíscum égredi? Ego autem vadam quo itúrus sum; revértere et reduc tecum fratres tuos, et Dóminus fáciet tecum misericórdiam et veritátem, quia ostendísti grátiam et fidem. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1:Responsory3