[Officium] Feria tertia infra Hebdomadam VI post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 14:4-7 4 Cum ingréssa fuísset múlier Thecuítis ad regem, cécidit coram eo super terram et adorávit et dixit: Serva me, rex. 5 Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respóndit: Heu, múlier vídua ego sum; mórtuus est enim vir meus. 6 Et ancíllæ tuæ erant duo fílii, qui rixáti sunt advérsum se in agro, nullúsque erat qui eos prohibére posset, et percússit alter álterum et interfécit eum. 7 Et ecce consúrgens univérsa cognátio advérsum ancíllam tuam dicit: Trade eum qui percússit fratrem suum, ut occidámus eum pro ánima fratris sui quem interfécit, et deleámus herédem. Et quærunt exstínguere scintíllam meam quæ relícta est, ut non supérsit viro meo nomen, et relíquiæ super terram. [Responsory1] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory1 [Lectio2] !2 Reg 14:10-14 10 Et ait rex: Qui contradíxerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. 11 Quæ ait: Recordétur rex Dómini Dei sui, ut non multiplicéntur próximi sánguinis ad ulciscéndum, et nequáquam interfíciant fílium meum. Qui ait: Vivit Dóminus, quia non cadet de capíllis fílii tui super terram. 12 Dixit ergo múlier: Loquátur ancílla tua ad dóminum meum regem verbum. Et ait: Lóquere. 13 Dixítque múlier: Quare cogitásti hujuscémodi rem contra pópulum Dei et locútus est rex verbum istud, ut peccet et non redúcat ejéctum suum? 14 Omnes mórimur et quasi aquæ dilábimur in terram, quæ non revertúntur, nec vult Deus períre ánimam, sed retráctat cógitans ne pénitus péreat qui abjéctus est. [Responsory2] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory2 [Lectio3] !2 Reg 14:19-21 19 Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in ómnibus istis? Respóndit múlier et ait: Per salútem ánimæ tuæ, dómine mi rex, nec ad sinístram nec ad déxteram est ex ómnibus his quæ locútus est dóminus meus rex; servus enim tuus Joab ipse præcépit mihi et ipse pósuit in os ancíllæ tuæ ómnia verba hæc. 20 Ut vérterem figúram sermónis hujus, servus tuus Joab præcépit istud; tu autem, dómine mi rex, sápiens es, sicut habet sapiéntiam Angelus Dei, ut intéllegas ómnia super terram. 21 Et ait rex ad Joab: Ecce placátus feci verbum tuum; vade ergo, et révoca púerum Absalom. [Responsory3] @Tempora/Pent01-2:Responsory3