[Officium] Dominica VI Post Pentecosten [Rank] ;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Ant 1] Obsecro, Dómine, * aufer iniquitátem servi tui, quia insipiénter egi. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Nonne iste est David * de quo canébant in choro, dicéntes: Saül percússit mile, et David decem míllia in míllibus suis? [Oratio] Deus virtútum, cujus est totum quod est óptimum: ínsere pectóribus nostris amórem tui nóminis, et præsta in nobis religiónis augméntum; ut, quæ sunt bona, nútrias, ac pietátis stúdio, quæ sunt nutríta, custódias. $Per Dominum [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 12:1-4 1 Misit ergo Dóminus Nathan ad David: qui, cum venísset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitáte una, unus dives et alter pauper. 2 Dives habébat oves et boves plúrimos valde, 3 pauper autem nihil habébat omníno præter ovem unam párvulam, quam émerat et nutríerat, et quæ créverat apud eum cum fíliis ejus simul de pane illíus cómedens et de cálice ejus bibens et in sinu illíus dórmiens; erátque illic sicut fília. 4 Cum autem peregrínus quidam venísset ad dívitem, parcens ille súmere de óvibus et de bobus suis, ut exhibéret convívium peregríno illi qui vénerat ad se, tulit ovem viri páuperis et præparávit cibos hómini qui vénerat ad se. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1 [Lectio2] !2 Reg 12:5-9 5 Irátus autem indignatióne David advérsus hóminem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dóminus, quóniam fílius mortis est vir qui fecit hoc: 6 ovem reddet in quádruplum, eo quod fécerit verbum istud et non pepércerit. 7 Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël et ego érui te de manu Saul, 8 et dedi tibi domum dómini tui, et uxóres dómini tui in sinu tuo dedíque tibi domum Israël et Juda; et, si parva sunt ista, adíciam tibi multo majóra. 9 Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu meo? Uríam Hethǽum percussísti gládio et uxórem illíus accepísti in uxórem tibi et interfecísti eum gládio filiórum Ammon. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1 [Lectio3] !2 Reg 12:10-16 10 Quam ob rem non recédet gládius de domo tua usque in sempitérnum, eo quod despéxeris me et túleris uxórem Uríæ Hethǽi ut esset uxor tua. 11 Itaque hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super te malum de domo tua, et tollam uxóres tuas in óculis tuis et dabo próximo tuo, et dórmiet cum uxóribus tuis in óculis solis hujus. 12 Tu enim fecísti abscóndite, ego autem fáciam verbum istud in conspéctu omnis Israël et in conspéctu solis. 13 Et dixit David ad Nathan: Peccávi Dómino. Dixítque Nathan ad David: Dóminus quoque tránstulit peccátum tuum: non moriéris. 14 Verúmtamen, quóniam blasphemáre fecísti inimícos Dómini propter verbum hoc, fílius, qui natus est tibi, morte moriétur. 15 Et revérsus est Nathan in domum suam. Percússit quoque Dóminus párvulum, quem pepérerat uxor Uríæ David, et desperátus est. 16 Deprecatúsque est David Dóminum pro párvulo, et jejunávit David jejúnio et ingréssus seórsum jácuit super terram. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1 [Lectio4] Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Apología David !Apolog. 1, c. 2 Unusquísque nostrum per síngulas horas quam multa delínquit! nec tamen unusquísque de plebe peccátum suum confiténdum putat. Ille rex, tantus ac potens, ne exíguo quidem moménto manére penes se delícti passus est consciéntiam; sed, præmatúra confessióne atque imménso dolóre, réddidit peccátum suum Dómino. Quem mihi nunc fácile repérias honorátum ac dívitem, qui, si arguátur alicújus culpæ reus, non moléste ferat? At ille régio clarus império, tot divínis probátus oráculis, cum a priváto hómine corriperétur quod gráviter deliquísset, non indignátus infrémuit, sed conféssus ingémuit culpæ dolóre. [Responsory4] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio5] Dénique Dóminum dolor íntimi movit afféctus, ut Nathan díceret: Quóniam pœnítuit te, et Dóminus ábstulit peccátum tuum. Matúritas ítaque véniæ, profúndam regis fuísse pœniténtiam declarávit, quæ tanti erróris offénsam tradúxerit. Alii hómines cum a sacerdótibus corripiúntur, peccátum suum íngravant, dum negáre cúpiunt aut deféndere; ibíque eórum lapsus est major, ubi sperátur corréctio. Sancti autem Dómini, qui consummáre pium certámen géstiunt, et cúrrere cursum salútis, sícubi forte ut hómines corrúerint, natúræ magis fragilitáte quam peccándi libídine, acrióres ad curréndum resúrgunt, pudóris stímulo majóra reparántes certámina; ut non solum nullum attulísse æstimétur lapsus impediméntum, sed étiam velocitátis incentíva cumulásse. [Responsory5] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio6] Peccávit David, quod solent reges; sed pœniténtiam gessit, flevit, ingémuit, quod non solent reges. Conféssus est culpam, obsecrávit indulgéntiam, humi stratus deplorávit ærúmnam, jejunávit, orávit, confessiónis suæ testimónium in perpétua sǽcula vulgáto dolóre transmísit. Quod erubéscunt fácere priváti, rex non erúbuit confitéri. Qui tenéntur légibus, audent suum negáre peccátum, dedignántur rogáre indulgéntiam, quam petébat qui nullis légibus tenebátur humánis. Quod peccávit, conditiónis est; quod supplicávit, correctiónis. Lapsus commúnis, sed speciális conféssio. Culpam ítaque incidísse, natúræ est: diluísse, virtútis. [Responsory6] @Tempora/Pent01-2:Responsory3 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 8:1-9 In illo témpore: Cum turba multa esset cum Jesu nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: Miséreor super turbam, quia ecce jam tríduo sústinent me nec habent quod mandúcent. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 6 in Lucæ cap. 9, post initium Posteáquam illa, quæ Ecclésiæ typum accépit, a fluxu curáta est sánguinis, posteáquam Apóstoli ad evangelizándum regnum Dei sunt destináti, grátiæ cæléstis impartítur aliméntum. Sed quibus impartiátur, advérte. Non otiósis, non in civitáte, quasi in synagóga vel sæculári dignitáte residéntibus; sed inter desérta quæréntibus Christum. Qui enim non fastídiunt, ipsi excipiúntur a Christo, et cum ipsis lóquitur Dei Verbum, non de sæculáribus, sed de regno Dei. Et si qui corporális gerunt úlcera passiónis, his medicínam suam libénter indúlget. [Responsory7] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio8] Cónsequens ígitur erat, ut quos a vúlnerum dolóre sanáverat, eos alimóniis spiritálibus a jejúnio liberáret. Itaque nemo cibum áccipit Christi, nisi fúerit ante sanátus; et illi qui vocántur ad cœnam, prius vocándo sanántur. Si claudus fuit, gradiéndi facultátem, ut veníret, accépit: si lúmine oculórum privátus, domum útique Dómini, nisi refúsa luce, intráre non pótuit. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Ubíque ígitur mystérii ordo servátur, ut prius per remissiónem peccatórum vulnéribus medicína tribuátur, post alimónia mensæ cæléstis exúberat; quamquam nondum validióribus hæc turba reficiátur aliméntis, neque Christi córpore et sánguine jejúna solidióris fídei corda pascántur. Lacte, inquit, vos potávi, non esca; nondum enim poterátis, sed nec adhuc quidem potéstis. In modum lactis quinque sunt panes: esca autem solídior, corpus est Christus; potus veheméntior, sanguis est Dómini. &teDeum [Ant 2] Cum turba multa * esset cum Jesu nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: Miséreor super turbam, quia ecce jam tríduo sústinent me nec habent quod mandúcent, allelúja. [Ant 3] Miséreor * super turbam, quia ecce jam tríduo sústinent me nec habent quod mandúcent, et, si dimísero eos jejúnos, defícient in via, allelúja.