[Officium] Sabbato infra Hebdomadam V post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 11:1-4 1 Factum est autem, verténte anno, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et univérsum Israël, et vastavérunt fílios Ammon, et obsedérunt Rabba; David autem remánsit in Jerúsalem. 2 Dum hæc ageréntur, áccidit ut súrgeret David de strato suo post merídiem et deambuláret in solário domus régiæ: vidítque mulíerem se lavántem ex advérso super solárium suum; erat autem múlier pulchra valde. 3 Misit ergo rex, et requisívit quæ esset múlier; nuntiatúmque est ei, quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam, uxor Uríæ Hethǽi. 4 Missis ítaque David núntiis, tulit eam. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !2 Reg 11:5-11 5 Et revérsa est in domum suam, concépto fœtu. Mitténsque nuntiávit David et ait: Concépi. 6 Misit autem David ad Joab dicens: Mitte ad me Uríam Hethǽum. Misítque Joab Uríam ad David. 7 Et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam recte ágeret Joab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum. 8 Et dixit David ad Uríam: Vade in domum tuam et lava pedes tuos. Et egréssus est Urías de domo regis, secutúsque est eum cibus régius. 9 Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui, et non descéndit ad domum suam. 10 Nuntiatúmque est David a dicéntibus: Non ivit Urías in domum suam. Et ait David ad Uríam: Numquid non de via venísti? quare non descendísti in domum tuam? 11 Et ait Urías ad David: Arca Dei et Israël et Juda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Joab et servi dómini mei super fáciem terræ manent; et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam, et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam et per salútem ánimæ tuæ non fáciam rem hanc. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !2 Reg 11:12-17 12 Ait ergo David ad Uríam: Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te. Mansit Urías in Jerúsalem in die illa et áltera. 13 Et vocávit eum David ut coméderet coram se et bíberet et inebriávit eum; qui egréssus véspere dormívit in strato suo cum servis dómini sui, et in domum suam non descéndit. 14 Factum est ergo mane, et scripsit David epístolam ad Joab: misítque per manum Uríæ, 15 scribens in epístola: Pónite Uríam ex advérso belli, ubi fortíssimum est prǽlium, et derelínquite eum ut percússus intéreat. 16 Igitur cum Joab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco ubi sciébat viros esse fortíssimos. 17 Egressíque viri de civitáte bellábant advérsum Joab, et cecidérunt de pópulo servórum David, et mórtuus est étiam Urías Hethǽus. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3