[Officium] Feria tertia infra Hebdomadam V post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 3:6-10 6 Cum ergo esset prǽlium inter domum Saul et domum David, Abner fílius Ner regébat domum Saul. 7 Fúerat autem Sauli concubína nómine Respha, fília Aja. Dixítque Isboseth ad Abner: 8 Quare ingréssus es ad concubínam patris mei? Qui irátus nimis propter verba Isboseth ait: Numquid caput canis ego sum advérsum Judam hódie, qui fécerim misericórdiam super domum Saul patris tui, et super fratres et próximos ejus, et non trádidi te in manus David? Et tu requisísti in me quod argúeres pro mulíere hódie? 9 Hæc fáciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi, quómodo jurávit Dóminus David, sic fáciam cum eo, 10 ut transferátur regnum de domo Saul, et elevétur thronus David super Israël et super Judam a Dan usque Bersabée. [Responsory1] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory1 [Lectio2] !2 Reg 3:12-16 12 Misit ergo Abner núntios ad David pro se dicéntes: Cujus est terra? et ut loqueréntur: Fac mecum amicítias, et erit manus mea tecum et redúcam ad te univérsum Israël. 13 Qui ait: Optime: ego fáciam tecum amicítias, sed unam rem peto a te, dicens: Non vidébis fáciem meam, ántequam addúxeris Michol fíliam Saul; et sic vénies, et vidébis me. 14 Misit autem David núntios ad Isboseth fílium Saul dicens: Redde uxórem meam Michol, quam despóndi mihi centum præpútiis Philísthiim. 15 Misit ergo Isboseth et tulit eam a viro suo Pháltiel, fílio Lais. 16 Sequebatúrque eam vir suus, plorans usque Bahúrim. Et dixit ad eum Abner: Vade et revértere. Qui revérsus est. [Responsory2] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory2 [Lectio3] !2 Reg 3:17-21 17 Sermónem quoque íntulit Abner ad senióres Israël, dicens: Tam heri quam nudiustértius quærebátis David, ut regnáret super vos. 18 Nunc ergo fácite, quóniam Dóminus locútus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvábo pópulum meum Israël de manu Philísthiim, et ómnium inimicórum ejus. 19 Locútus est autem Abner étiam ad Bénjamin. Et ábiit ut loquerétur ad David in Hebron ómnia quæ placúerant Israéli et univérso Bénjamin. 20 Venítque ad David in Hebron cum vigínti viris, et fecit David Abner et viris ejus, qui vénerant cum eo, convívium. 21 Et dixit Abner ad David: Surgam ut cóngregem ad te, dóminum meum regem, omnem Israël. [Responsory3] @Tempora/Pent01-2:Responsory3