@Tempora/Pent05-0 [Lectio3] !2 Reg 1:11-16 11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, 12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. 13 Dixítque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. 14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? 15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. 16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. [Lectio5] Quid ergo montes Gelboë, Saul moriente deliquerunt, quatenus in eos nec ros nec pluvia caderet et ab omni eos viriditatis germine sententiæ sermo siccaret? Sed quia Gelboë interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri mediatoris exprimitur: non immerito per Gelboë montes superba Judæorum corda signantur: quæ dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est, uncti se morte miscuerunt: et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiæ rore siccantur. De quibus et bene dicitur, ut agri primitiarum esse non possint. [Lectio6] Superbæ quippe Hebræorum mentes primitivos fructus non ferunt: quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine Gentium fœcundata, vix in mundi fine Judæos quos invenerit, suscipit, et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponit. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israël quasi aréna maris, reliquiæ saluæ fient. Possunt tamen idcirco Gelboë montes ore prophetæ maledici, ut dum fructus ex arescente terra non oritur, possessores terræ sterilitatis damno feriantur: quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente, meruissent. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 5:20-24 In illo témpore: Dixit Jesus discipulis suis: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi. !Liber 1. de Sermone Domini in monte. cap. 9. Justitia pharisæorum est, ut non occidant: justitia eorum qui intraturi sunt in regnum cælorum, ut non irascantur sine causa. Minimum est ergo, non occidere: et qui illud solverit, minimus vocabitur in regno cælorum. Qui autem illud impleverit, ut non occidat, non continuo magnus erit, et idoneus regno cælorum; sed tamen ascendit aliquem gradum: perficietur autem, si nec irascatur sine causa: quod si perfecerit, multo remotior erit ab homicidio. Quapropter qui docet ut non irascamur, non solvit legem ne occidamus, sed implet potius: ut et foris, dum non occidimus; et in corde, dum non irascimur, innocentiam custodiamus. Audistis ergo, inquit, quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit judicium reus erit Ego autem dico uobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, raca, reus erit concilio: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennæ ignis. [Lectio8] Gradus ítaque sunt in istis peccatis: ut primo quisque irascatur, et eum motum retineat corde conceptum. Jam si extorserit vocem indignantis ipsa commotio, non significantem aliquid, sed illum animi motum ipsa eruptione testantem, qua feriatur ille, cui irascitur: plus est utique quam si surgens ira silentio premeretur. Si vero non solum vox indignantis audiatur, sed étiam verbum, quo jam certam ejus vituperationem, in quem profertur, designet et notet: quis dubitet, amplius hoc esse, quam sin solus indignationis sonus ederetur? Itaque in primo unum est, idest ira sola: in secúndo duo, et ira, et uox, quæ iram significat, et in uoce ipsa certæ uituperationis expressio. [Lectio9] Vide nunc étiam tres reatus, judicii, concilii, et gehennæ ignis. Nam in judicio adhuc defensioni datur locus. In concilio autem, quamquam et judicium esse soleat, tamen quia interesse aliquid hoc loco fateri cogit ipsa distinctio, videtur ad concilium pertinere sententiæ prolatio: quando non jam cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit; sed inter se, qui judicant, conferunt quo supplicio damnari oporteat, quem constat esse damnandum. Gehenna vero ignis, nec damnationem habet dubiam, sicut judicium; nec damnati pœnam, sicut concilium: in gehenna quippe ignis, certa est damnatio, et pœna damnati. Videntur ergo aliqui gradus in peccatis, et in reatu, sed quibus modis inuisibiliter exhibeantur pœnæ meritis animarum, quis potest dicere? &teDeum