[Officium] Feria sexta infra Hebdomadam IV post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 20:1-2 1 Fugit autem David de Najoth, quæ est in Rámatha, veniénsque locútus est coram Jónatha: Quid feci? quæ est iníquitas mea, et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam? 2 Qui dixit ei: Absit, non moriéris; neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum nisi prius indicáverit mihi; hunc ergo celávit me pater meus sermónem tantúmmodo? Nequáquam erit istud. [Responsory1] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 20:3-4 3 Et jurávit rursum Davídi. Et ille ait: Scit profécto pater tuus quia invéni grátiam in óculis tuis et dicet: Nésciat hoc Jónathas, ne forte tristétur. Quinímmo vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque divídimur. 4 Et ait Jónathas ad David: Quodcúmque díxerit mihi ánima tua, fáciam tibi. [Responsory2] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 20:5-7 5 Dixit autem David ad Jónathan: Ecce caléndæ sunt crástino, et ego ex more sedére sóleo juxta regem ad vescéndum; dimítte ergo me, ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. 6 Si respíciens requisíerit me pater tuus, respondébis ei: Rogávit me David ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ solémnes ibi sunt univérsis contribúlibus suis. 7 Si díxerit: Bene, pax erit servo tuo; si autem fúerit irátus, scito quia compléta est malítia ejus. [Responsory3] @Tempora/Pent01-2:Responsory3