[Officium] Die V infra Octavam SSmi Cordis Jesu [Rank] ;;Semiduplex;;2.1;;ex Tempora/Pent02-5 [Rule] ex Tempora/Pent02-5; 9 lectiones Doxology=Heart [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 12:1-5 1 Dixit autem Sámuel ad univérsum Israël: Ecce audívi vocem vestram juxta ómnia quæ locúti estis ad me, et constítui super vos regem. 2 Et nunc rex gráditur ante vos: ego autem sénui, et incánui: porro fílii mei vobíscum sunt: ítaque conversátus coram vobis ab adolescéntia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. 3 Loquímini de me coram Dómino, et coram christo ejus, utrum bovem cujúsquam túlerim, aut ásinum: si quémpiam calumniátus sum, si oppréssi áliquem, si de manu cujúsquam munus accépi: et contémnam illud hódie, restituámque vobis. 4 Et dixérunt: Non es calumniátus nos, neque oppressísti, neque tulísti de manu alicújus quíppiam. 5 Dixítque ad eos: Testis est Dóminus advérsum vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non invenéritis in manu mea quíppiam. Et dixérunt: Testis. [Lectio2] !1 Reg 12:6-9 6 Et ait Sámuel ad pópulum: Dóminus, qui fecit Móysen et Aaron, et edúxit patres nostros de terra Ægýpti. 7 Nunc ergo state, ut judício conténdam advérsum vos coram Dómino de ómnibus misericórdiis Dómini quas fecit vobíscum et cum pátribus vestris: 8 quómodo Jacob ingréssus est in Ægýptum, et clamavérunt patres vestri ad Dóminum: et misit Dóminus Móysen et Aaron, et edúxit patres vestros de Ægýpto, et collocávit eos in loco hoc. 9 Qui oblíti sunt Dómini Dei sui, et trádidit eos in manu Sísaræ magístri milítiæ Hasor, et in manu Philisthinórum, et in manu regis Moab: et pugnavérunt advérsum eos. [Lectio3] !1 Reg 12:10-14 10 Póstea autem clamavérunt ad Dóminum, et dixérunt: Peccávimus, quia derelíquimus Dóminum, et servívimus Báalim et Astaroth: nunc ergo érue nos de manu inimicórum nostrórum, et serviémus tibi. 11 Et misit Dóminus Jeróbaal, et Badan, et Jephte, et Sámuel, et éruit vos de manu inimicórum vestrórum per circúitum, et habitástis confidénter. 12 Vidéntes autem quod Naas rex filiórum Ammon venísset advérsum vos, dixístis mihi: Nequáquam, sed rex imperábit nobis: cum Dóminus Deus vester regnáret in vobis. 13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegístis et petístis: ecce dedit vobis Dóminus regem. 14 Si timuéritis Dóminum, et serviéritis ei, et audiéritis vocem ejus, et non exasperavéritis os Dómini, éritis et vos, et rex qui ímperat vobis, sequéntes Dóminum Deum vestrum. [Lectio4] Ex lítteris Encyclicis Pii Papæ undécimi _ Quo autem perféctius oblátio nostra nostrúmque sacrifícium sacrifício domínico respónderit, idest amórem nostri cupiditatésque nostras immolavérimus et carnem crucifixérimus crucifixióne ea mýstica, de qua lóquitur Apóstolus, eo uberióres propitiatiónis atque expiatiónis pro nobis aliísque percipiémus fructus. Mirífica enim viget fidélium ómnium cum Christo necessitúdo, qualis inter caput et cétera córporis membra intercédit, itémque arcána illa, quam fide cathólica profitémur, Sanctórum communióne, cum sínguli hómines tum pópuli non modo conjungúntur inter se, sed étiam cum eódem qui est caput Christus, ex quo totum corpus compáctum et connéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscujúsque membri augméntum córporis sui facit in ædificatiónem sui in caritáte. Quod quidem Mediátor ipse Dei et hóminum Christus Jesus, morti próximus, a Patre postulárat: Ego in eis et tu in me ut sint consummáti in unum. [Lectio5] Quemádmodum ígitur uniónem cum Christo profitétur ac firmat consecrátio, ita expiátio eámdem uniónem, et culpas detergéndo ínchoat, et Christi passiónes participándo pérficit, et víctimas pro frátribus offeréndo consúmmat. Atque id sane miseréntis Jesu consílium fuit, cum Cor nobis suum, insígnia passiónis prǽferens ac flammas amóris osténtans, patére vóluit, scílicet ut hinc infinítam peccáti malítiam conjectántes, illinc Reparatiónis caritátem infinítam admiráti, et peccátum veheméntius detestarémur et caritátis ardéntius vicem redderémus. Et vere expiatiónis potíssimum seu reparatiónis spíritus primas semper potiorésque partes hábuit in cultu Sacratíssimo Cordi Jesu exhibéndo, nihílque eo congruéntius orígini, índoli, virtúti, indústriis quæ huic religiónis formæ sunt própriæ, ut rerum memória et usus, sacra item litúrgia atque Summórum Pontíficum acta confírmant. [Lectio6] Síquidem cum se conspiciéndum Margarítæ Maríæ exhibéret Christus, caritátis suæ infinitátem prǽdicans, simul, mæréntis instar, tot tantásque sibi inústas ab ingrátis homínibus injúrias in hæc verba conquéstus est, quæ útinam in piórum ánimis insidérent nulláque unquam oblivióne deleréntur: « En Cor illud, inquit, quod tantópere hómines amávit beneficiísque ómnibus cumulávit, quodque amóri suo infiníto non tantum rédditam grátiam nullam invénit, at contra, obliviónem, negléctum, contumélias, eásque ab iis étiam illátas nonnúnquam, qui amóris peculiáris débito officióque teneréntur ». [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 19:31-37 In illo témpore: Judǽi, quóniam parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati) rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Et réliqua. _ !Homilia sancti Bernardíni Senénsis Joánnes subdit: Unus mílitum láncea latus ejus apéruit et contínuo exívit sanguis et aqua. O amor qui ómnia liquas! quómodo pro redemptióne nostra reliquísti dilectórem nostrum? Nam, ut úndique inundáret amóris dilúvium, super nos ruptæ sunt abýssi magnæ; scílicet, penetrália Cordis Jesu, quibus, ad íntima progrédiens, dira láncea non pepércit. Sanguis exívit et aqua. Sanguis in redemptiónem, sed étiam in ablutiónem aqua deflúxit; unde formáta est Ecclésia ex látere Christi, ut ætérne únicam atque diléctam a Christo se discat, et ut recognóscat quam displícuit culpa pro qua sanguis divínus ex hómine Deo vivo et mórtuo ita deflúxit. Non enim parva quantitáte constámus, si pro nobis sanguis divínus effúnditur. [Lectio8] Aqua ad lítteram non cum sánguine indistíncta deflúxit. Neque enim potuísset ab insipiéntibus comprehéndi, si mixta cum sánguine defluxísset. Et forte totus sanguis deflúxit ex illo divíno córpore in signum totíus amóris effúsi, post quem humor áqueus egréssus est. Quod quidem est alto mystério factum, ut prius egrederétur ex eódem córpore rédimens prétium, deínde aqua in qua multitúdo populórum redémpta significátur. Sunt enim aquæ multæ, pópuli multi; tamen qui ad christiánam fidem pértinent unus fidélis pópulus sunt, ut non sint aquæ, sed aqua quæ manávit ex látere Christi, sicut prima Corinthiórum cápite décimo Apóstolus ait: Unus panis, et unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane et de uno cálice participámus. Et íterum ad Ephésios, cápite quarto, inquit: Unus Deus, una fides, unum baptísma. [Lectio9] Notánter tamen adverténdum est quod latus Christi apértum dícitur, non vulnerátum; quóniam próprie vulnus prætérquam in vivo córpore fíeri nequit. Ait enim Evangelísta Joánnes: Unus mílitum láncea latus ejus apéruit; ut, apérto látere, cognoscámus dilectiónem Cordis sui usque ad mortem, et ad illum ineffábilem amórem ejus ingrediámur quo ille ad nos procéssit. Accedámus ergo ad Cor ejus, Cor altum, Cor secrétum, Cor ómnia cógitans, Cor ómnia sciens, Cor díligens, immo amóre ardens; et apértam portam intelligámus saltem in amóris veheméntia; cordifórmes ingrediámur ad secrétum ab ætérno abscónditum, nunc vero in morte quasi apérto látere revelátum; quóniam apértio láteris ætérni templi apertiónem demónstrat, ubi ómnium exsisténtium consummáta est felícitas ætérna.