[Officium] Die II infra Octavam SSmi Cordis Jesu [Rank] ;;Semiduplex;;2.1;;ex Tempora/Pent02-5 [Rule] ex Tempora/Pent02-5; 9 lectiones Doxology=Heart [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 9:1-4 1 Et erat vir de Bénjamin nómine Cis, fílius Abiel, fílii Seror, fílii Béchorath, fílii Aphia, fílii viri Jémini, fortis róbore. 2 Et erat ei fílius vocábulo Saul eléctus et bonus, et non erat vir de fíliis Israël mélior illo: ab húmero et sursum eminébat super omnem pópulum. 3 Períerant autem ásinæ Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul fílium suum: Tolle tecum unum de púeris et consúrgens vade et quære ásinas. Qui, cum transíssent per montem Ephraim 4 et per terram Salísa et non inveníssent, transiérunt étiam per terram Salim, et non erant, sed et per terram Jémini, et mínime reperérunt. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 9:5-8 5 Cum autem veníssent in terram Suph, dixit Saul ad púerum, qui erat cum eo: Veni et revertámur, ne forte dimíserit pater meus ásinas et sollícitus sit pro nobis. 6 Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitáte hac, vir nóbilis: omne quod lóquitur, sine ambiguitáte venit; nunc ergo eámus illuc, si forte índicet nobis de via nostra, propter quam vénimus. 7 Dixítque Saul ad púerum suum: Ecce íbimus: quid ferémus ad virum Dei? panis defécit in sitárciis nostris, et spórtulam non habémus, ut demus hómini Dei, nec quidquam áliud. 8 Rursum puer respóndit Sauli et ait: Ecce invénta est in manu mea quarta pars statéris argénti: demus hómini Dei, ut índicet nobis viam nostram. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 9:14-17 14 Et ascendérunt in civitátem. Cumque illi ambulárent in médio urbis, appáruit Sámuel egrédiens óbviam eis, ut ascénderet in excélsum. 15 Dóminus autem reveláverat aurículam Samuélis, ante unam diem quam veníret Saul, dicens: 16 Hac ipsa hora, quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Bénjamin, et unges eum ducem super pópulum meum Israël, et salvábit pópulum meum de manu Philisthinórum, quia respéxi pópulum meum; venit enim clamor eórum ad me. 17 Cumque aspexísset Sámuel Saulem Dóminus dixit ei: Ecce vir, quem díxeram tibi: iste dominábitur pópulo meo. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3 [Lectio4] Ex lítteris Encýclicis Pii Papæ undécimi !Encýclica Miserentíssimus Redémptor Inter cétera infinítæ Redemptóris nostri benignitátis documénta, illud potíssimum elúcet, quod, defervescénte christifidélium caritáte, ipsa Dei cáritas ad honorándum peculiári cultu propósita est, ejúsque bonitátis divítiæ late patefáctæ sunt per eam religiónis formam qua sacratíssimum Cor Jesu cólitur, « in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi ». Nam, ut quondam humánæ genti a Noética arca exeúnti, amíci fœ́deris signum illucéscere Deus vóluit « arcum apparéntem in núbibus », sic turbulentíssimis recentióris ævi tempóribus, cum vaférrima ómnium sérperet hǽresis illa janseniána, amóri in Deum pietatíque inimíca, quæ Deum non tam diligéndum ut patrem quam extimescéndum ut implacábilem júdicem prædicábat, benigníssimus Jesus Cor suum sacratíssimum, quasi pacis et caritátis vexíllum elátum géntibus osténdit, haud dúbiam porténdens in certámine victóriam. [Lectio5] Síquidem appósite felícis recordatiónis decéssor Noster Leo décimus tértius in Lítteris Encyclicis « Annum Sacrum », tantam cultus sacratíssimi Cordis Jesu opportunitátem admirátus, edícere non dubitávit: « Cum Ecclésia per próxima origínibus témpora cæsáreo jugo premerétur, conspécta sublíme adolescénti imperatóri crux, amplíssimæ victóriæ, quæ mox est consecúta, auspex simul atque efféctrix. En álterum hódie oblátum óculis auspicatíssimum divinissimúmque signum: vidélicet Cor Jesu Sacratíssimum, superimpósita cruce, splendidíssimo candóre inter flammas elúcens. In eo omnes collocándæ spes; ex eo hóminum peténda atque exspectánda salus ». [Lectio6] Ac jure id quidem; in illo enim auspicatíssimo signo atque in ea, quæ exínde conséquitur, pietátis forma nonne totíus religiónis summa atque ádeo perfectióris vitæ norma continétur, quippe quæ et ad Christum Dóminum pénitus cognoscéndum mentes condúcat expedítius et ad eúndem veheméntius diligéndum pressiúsque imitándum ánimos infléctat efficácius? Nemo ígitur mirétur, hanc probatíssimam religiónis formam decessóres Nostros continénter et a calumniatórum criminatiónibus vindicásse et summis láudibus extulísse et veheménti provexísse stúdio, prout témporum rerúmque ratiónes postulárent. Dei autem adspiránte númine factum est ut pia christifidélium erga sacratíssimum Cor Jesu volúntas majóra in dies increménta cáperet. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 19:31-37 In illo témpore: Judǽi, quóniam parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati) rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Et réliqua. _ Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 85, alias 84 in Joánnem, num. 3 Viden, quam fortis sit véritas? Per Judæórum stúdia implétur prophetía. Alia quoque prædíctio finem áccipit. Veniéntes enim mílites aliórum fregérunt crura, Christi non item. Attamen hi, in grátiam Judæórum, ejus latus láncea pérforant, et mórtuo córpori contuméliam ínferunt. O sceléstum et exsecrándum fácinus ! Sed ne turbéris, ne dejiciáris, dilécte. Nam quæ mala illi voluntáte faciébant, veritátem propugnábant; prophetía namque erat: Vidébunt in quem transfixérunt. Neque hoc tantum; sed étiam iis qui infidéles futúri erant, hoc fácinus demonstratióni fuit, ut Thomæ et ipsi simílibus. Ad hæc étiam mystérium ineffábile consummabátur. Exívit enim sanguis et aqua. Non sine causa vel casu hi fontes manárunt, sed quia ex hoc utróque Ecclésia constitúta est. [Lectio8] Hoc sciunt initiáti, qui per aquam regenerántur, ac per sánguinem et carnem nutriúntur. Hinc inítium mystéria sumunt, ut, cum ad treméndum póculum accésseris, sic vénias ac si ex hoc látere potatúrus esses. Et qui vidit testimónium perhíbuit, et verum est testimónium ejus. Hoc est: Non ab áliis audívi, sed ipse præsens vidi, et verum est testimónium. Mérito sane. Contuméliam narrat, non magnum quid et mirábile, ut possis contra suspicári; verum ille hæreticórum ora cómprimens et futúra prænúntians mystéria, atque conténtum in ipsis thesáurum consíderans, minutátim recénset et quæ gesta sunt. Impléta est autem prophetía illa: Os ejus non commínuent. Etiámsi enim hoc de Judæórum agno dictum sit, tamen propter veritátem figúra præcéssit, et in hoc magis complétum est. Ideo prophétam in médium addúcit. [Lectio9] Cum sese testem áfferens ubíque non viderétur fide dignum habéri, addúcit Móysen, ut ínnuat hoc non casu factum esse, sed jam olim scripto fuísse prænuntiátum. Hoc illud dictum est: Os ejus non comminuétur. Rursúmque ex seípso Prophétæ fidem facit. Hæc dixi, inquit, ut discátis magnam esse affinitátem inter figúram et veritátem. Viden, quantam curam adhíbeat, ut credátur illud quod turpe et ignominiósum vidétur? Nam corpus a mílite contumélia áffici, longe pejus erat quam crucifígi. Attamen et hæc dixi, inquit, et cum magna diligéntia dixi, ut credátis. Nemo ítaque fidem neget, neque præ pudóre nostris nóceat. Nam quæ máxime contumeliósa vidéntur, hæc sunt bonórum nostrórum honestíssima. &teDeum