[Officium] In Octava Sanctissimi Corporis Christi [Rank] ;;Duplex majus;;6.3;;ex Tempora/Pent01-4 (sed rubrica tridentina nisi rubrica cisterciensis) ;;Duplex majus;;4.9;;ex Tempora/Pent01-4 [Rule] ex Tempora/Pent01-4 9 lectiones Doxology=Corp Comkey=20 [Lectio4] Sermo sancti Cyrilli Epíscopi Jerosolymitani. !Catechesi mystagog. 4. Ipsa beati Pauli doctrina abunde sufficere videtur, ut certam vobis de divinis mysteriis fidem faciat, quibus digni redditi, concorporei, ut ita dicam, et consanguinei Christi facti estis. Ipse enim modo clamabat, quod in nocte qua tradebatur Dominus noster Jesus Christus, accipiens panem, et gratias agens fregit, et dedit discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, et gratias agens, dixit: Accipite, et bibite: hic est sanguis meus. Cum igitur ipse de pane pronuntiaverit ac dixerit: Hoc est corpus meum: quis audebit deinceps ambigere? Et cum idem ipse tam asseveranter dixerit: Hic est sanguis meus: quis umquam dubitaverit, ut dicat non esse ejus sanguinem? [Lectio5] Aquam olim in vinum convertit in Cana Galilææ, quod habet quamdam cum sanguine propinquitatem: et eum parum dignum existimabimus, cui credamus quod vinum in sanguinem transmutarit? Ad eas nuptias, quibus corpora copulantur, vocatus, præter opinionem omnium hoc fecit miraculum: et non multo magis sic eum corpus et sanguinem suum fruenda nobis donasse persuasum firmiter habebimus, ut ea cum omni certitudine tamquam corpus ipsius et sanguinem sumamus? Nam in specie panis dat nobis corpus, et in specie vini dat nobis sanguinem: ut, cum sumpseris, gustes corpus et sanguinem Christi, factus ejusdem corporis et sanguinis particeps. Sic enim efficimur Christiferi, hoc est Christum in corporibus nostris ferentes, cum corpus ejus et sanguinem in membra nostra recipimus: sic secundum beatum Petrum, divinæ naturæ consortes reddimur. [Lectio6] Olim cum Judæis Christus disserens, Nisi manducaveritis, inquit, carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Cum autem illi, quæ dicta fuerant, non spiritaliter accepissent, offensi abierunt retro: putabant enim quod eos ad manducandas carnes hortaretur. Erant et in veteri testamento panes propositionis; verum illi cum fuerint veteris testamenti, finem jam acceperunt. In novo vero testamento panis est cælestis, et calix salutaris, qui et animam et corpus sanctificant. Quam ob rem non sic hæc attendas velim, tamquam sint nudus et simplex panis, nudum et simplex vinum: corpus enim sunt et sanguis Christi. Nam étiam si sensus illud tibi renuntiat, fides tamen te confirmet. Ne judices rem ex gustu: sed te citra ullam dubitationem fides certum reddat, quod sis dignus factus, qui corporis et sanguinis Christi particeps fieres. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 6:56-59 In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæorum: Caro mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus. Et réliqua. _ !Homilia sancti Cyrilli Epíscopi Alexandrini. !Lib. 4. in Joánnem, cap. 17. Qui manducat, inquit, carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo. Sicuti enim si quis liquefactæ ceræ aliam ceram infuderit, alteram cum altera per totum commisceat necesse est: sic qui carnem et sanguinem Domini recipit, cum ipso ita conjungitur, ut Christus in ipso, et ipse in Christo inveniatur. Simili quodam modo apud Matthæum comperies. Simile est, inquit, regnum cælorum fermento, quod acceptum abscondit mulier in farinæ satis tribus. Sicut parum, ut Paulus ait, fermenti totam massam fermentat: sic parvula benedictio totum hominem in seipsam attrahit, et sua gratia replet: et hoc modo in nobis Christus manet, et nos in Christo. [Lectio8] Nos vero, si vitam ætérnam consequi volumus, si largitorem immortalitatis habere in nobis desideramus, ad recipiendam benedictionem libenter concurramus: caveamusque ne loco laquei damnosam religionem diabolus nobis prætendat. Recte (inquit) dicis: scriptum tamen esse non ignoramus, judicium sibi comedere atque bibere illum, qui de pane comedit et de calice bibit indigne. Ego igitur probo meipsum, et indignum invenio. Quando igitur, quicumque tu es qui ista dicis, dignus eris? quando Christo teipsum offeres? Nam si peccando indignus es, et peccare non desinis, (quis enim delicta intelligit? secundum Psalmistam) expers omnino eris vivificæ hujus sanctificationis. [Lectio9] Quare pias quæso cogitationes suscipias, studiose sancteque vivas, et benedictionem participes: quæ (mihi crede) non mortem solum, verum étiam morbos omnes depellit. Sedat enim, cum in nobis maneat Christus, sævientem membrorum nostrorum legem: pietatem corroborat perturbationes animi exstinguit, ægrotos curat, collisos redintegrat: et sicut pastor bonus, qui animam suam pro ovibus posuit, ab omni nos erigit casu. &teDeum