[Officium] Feria Tertia infra Octavam Corporis Christi [Officium] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Feria III infra Hebdomadam II post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Semiduplex II class;;5.6;;ex Tempora/Pent01-4 (sed rubrica tridentina nisi rubrica cisterciensis) ;;Semiduplex IIS class;;2.9;;ex Tempora/Pent01-4 (sed rubrica cisterciensis) ;;Semiduplex;;2.1;;ex Tempora/Pent01-4 (sed rubrica 196 aut rubrica 1955) ;;Feria;;1 [Rule] ex Tempora/Pent01-4; 9 lectiones Doxology=Corp [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 6:1-3 1 Fuit ergo arca Dómini in regióne Philisthinórum septem ménsibus, 2 et vocavérunt Philísthiim sacerdótes et divínos, dicéntes: Quid faciémus de arca Dómini? Indicáte nobis quómodo remittámus eam in locum suum. Qui dixérunt: 3 Si remíttitis arcam Dei Israël, nolíte dimíttere eam vácuam, sed quod debétis réddite ei pro peccáto: et tunc curabímini et sciétis quare non recédat manus ejus a vobis. [Responsory1 1960] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 6:6-10 6 Quare aggravátis corda vestra, sicut aggravávit Ægýptus et phárao cor suum? Nonne, postquam percússus est, tunc dimísit eos, et abiérunt? 7 Nunc ergo arrípite et fácite plaustrum novum unum, et duas vaccas fœtas, quibus non est impósitum jugum, júngite in plaustro et reclúdite vítulos eárum domi. 8 Tolletísque arcam Dómini et ponétis in plaustro et vasa áurea, quæ exsolvétis ei pro delícto, ponétis in capséllam ad latus ejus, et dimíttite eam ut vadat. 9 Et aspiciétis, et, si quidem per viam fínium suórum ascénderit contra Béthsames ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem mínime, sciémus quia nequáquam manus ejus tétigit nos, sed casu áccidit. 10 Fecérunt ergo illi hoc modo. [Responsory2 1960] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 6:12-15 12 Ibant autem in diréctum vaccæ per viam, quæ ducit Béthsames, et itínere uno gradiebántur pergéntes et mugiéntes et non declinábant neque ad déxteram neque ad sinístram; sed et sátrapæ Philísthiim sequebántur usque ad términos Béthsames. 13 Porro Bethsamítæ metébant tríticum in valle, et elevántes óculos suos vidérunt arcam et gavísi sunt cum vidíssent. 14 Et plaustrum venit in agrum Jósue Bethsamítæ et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et concidérunt ligna plaustri, vaccásque imposuérunt super ea holocáustum Dómino. 15 Levítæ autem deposuérunt arcam Dei. [Responsory3 1960] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory3 [Lectio4] Ex Epístola sancti Cypriáni Epíscopi et Mártyris ad Cæcílium !Liber 2. Epistola 3. sub init. In sacerdóte Melchísedech sacrifícii Domínici sacraméntum præfigurátum vidémus, secúndum quod Scriptúra divína testátur, et dicit: Et Melchísedech rex Salem prótulit panem et vinum. Fuit autem sacérdos Dei summi, et benedíxit Abraham. Quod autem Melchísedech typum Christi portáret, declárat in Psalmis Spíritus Sanctus, ex persóna Patris ad Fílium dicens: Ante lucíferum génui te: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Qui ordo útique hic est, de sacrifício illo véniens et inde descéndens, quod Melchísedech sacérdos Dei summi fuit, quod panem et vinum óbtulit, quod Abraham benedíxit. [Lectio5] Nam quis magis sacérdos Dei summi, quam Dóminus noster Jesus Christus? qui sacrifícium Deo Patri óbtulit; et óbtulit hoc idem, quod Melchísedech obtúlerat, id est, panem et vinum, suum scílicet corpus et sánguinem. Et circa Abraham benedíctio illa præcédens, ad nostrum pópulum pertinébat. Nam si Abraham Deo crédidit, et deputátum est ei ad justítiam; útique quisquis Deo credit, et fide vivit, justus invenítur, et jam pridem in Abraham fidéli benedíctus et justificátus osténditur, sicut beátus Apóstolus Paulus probat, dicens: Crédidit Abraham Deo, et deputátum est ei ad justítiam. Cognóscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt fílii Abrahæ. Próvidens autem Scriptúra, quia ex fide justíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ quia benedicéntur in illo omnes gentes. [Lectio6] Ut ergo in Génesi per Melchísedech sacerdótem posset rite celebrári, præcédit ante imágo sacrifícii, in pane et vino scílicet constitúta. Quam rem perfíciens et adímplens Dóminus, panem et cálicem mixtum vino óbtulit; et, qui est plenitúdo, veritátem præfigurátæ imáginis adimplévit. Sed et per Salomónem Spíritus Sanctus typum Domínici sacrifícii ante præmónstrat, immolátæ hóstiæ et panis et vini, sed et altáris et Apostolórum fáciens mentiónem: Sapiéntia, inquit, ædificávit sibi domum, et súbdidit colúmnas septem; mactávit suas hóstias, míscuit in cratére vinum suum, et parávit mensam suam. Et misit servos suos cónvocans cum excélsa prædicatióne ad cratérem, dicens: Qui est insípiens, declínet ad me. Et egéntibus sensu dixit: Veníte, édite de meis pánibus, et bíbite vinum quod míscui vobis. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 6:56-59 In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et réliqua. _ De Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractatus 26 in Joánnem, circa medium Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Quare manducavérunt, et mórtui sunt? Quia quod vidébant, credébant; quod non vidébant , non intelligébant. Ideo patres vestri, quia símiles estis illórum. Nam quantum pértinet, fratres mei, ad mortem istam visíbilem et corporálem, numquid nos non mórimur, qui manducámus panem de cælo descendéntem? Sic sunt mórtui et illi, quemádmodum et nos sumus moritúri; quantum áttinet, ut dixi, ad mortem hujus córporis visíbilem atque carnálem. [Lectio8] Quantum autem pértinet ad illam mortem, de qua terret Dóminus, qua mórtui sunt patres istórum; manducávit manna et Móyses, manducávit manna et Aaron, manducávit manna et Phínees, manducavérunt ibi multi, qui Dómino placuérunt, et mórtui non sunt. Quare? Quia visíbilem cibum spiritáliter intellexérunt, spiritáliter esuriérunt, spiritáliter gustavérunt, ut spiritáliter satiaréntur. Nam et nos hódie accípimus visíbilem cibum; sed áliud est sacraméntum, áliud virtus sacraménti. [Lectio9] Quam multi de altári accípiunt, et moriúntur, et accipiéndo moriúntur! Unde dicit Apóstolus: Judícium sibi mandúcat et bibit. Nonne buccélla Domínica venénum fuit Judæ? Et tamen accépit. Et cum accépit, in eum inimícus intrávit; non quia malum accépit, sed quia bonum male malus accépit. Vidéte ergo, fratres, panem cæléstem spiritáliter manducáte, innocéntiam ad altáre apportáte. Peccáta, etsi sunt quotidiána, vel non sint mortífera; ántequam ad altáre accedátis, atténdite quod dicátis: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. Si dimíttis, dimittétur tibi: secúrus accéde, panis est, non venénum. &teDeum [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Pent01-5 [Ant Vespera 3] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Pent01-5 [Ant 3] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Pent01-5