[Officium] Sabbato infra octavam Corporis Christi [Officium] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Sabbato infra Hebdomadam I post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Semiduplex II class;;5.6;;ex Tempora/Pent01-4 (sed rubrica tridentina nisi rubrica cisterciensis) ;;Semiduplex IIS class;;2.9;;ex Tempora/Pent01-4 (sed rubrica cisterciensis) ;;Semiduplex;;2.1;;ex Tempora/Pent01-4 (sed rubrica 196 aut rubrica 1955) ;;Feria;;1 [Rule] ex Tempora/Pent01-4; 9 lectiones Doxology=Corp [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 3:1-7 1 Puer autem Sámuel ministrábat Dómino coram Heli, et sermo Dómini erat pretiósus in diébus illis: non erat vísio manifésta. 2 Factus est ergo in quadam, Heli jacébat in loco suo, et óculi ejus caligáverant, nec póterant vidére. 3 Lucérna Dei ántequam exstinguerétur, Sámuel dormiébat in templo Dómini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocávit Dóminus Sámuel, qui respóndens ait: Ecce ego. 5 Et cucúrrit ad Heli et dixit: Non vocávi: revértere et dormi. Et ábiit et dormívit. 6 Et adjécit Dóminus rursum vocáre Samuélem. Consurgénsque Sámuel ábiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocásti me. Qui respóndit: Non vocávi te, fili mi: revértere et dormi. 7 Porro Sámuel necdum sciébat Dóminum, neque revelátus fúerat ei sermo Dómini. [Responsory1 1960] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 3:8-12 8 Et adjécit Dóminus, et vocávit adhuc Samuélem tértio. Qui consúrgens ábiit ad Heli, 9 et ait: Ecce ego, quia vocásti me. Intelléxit ergo Heli quia Dóminus vocáret púerum: et ait ad Samuélem: Vade, et dormi: et si deínceps vocáverit te, dices: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Sámuel, et dormívit in loco suo. 10 Et venit Dóminus, et stetit: et vocávit, sicut vocáverat secúndo: Sámuel, Sámuel. Et ait Sámuel: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. 11 Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ecce ego fácio verbum in Israël, quod quicúmque audíerit, tínnient ambæ aures ejus. 12 In die illa suscitábo advérsum Heli ómnia quæ locútus sum super domum ejus: incípiam, et complébo. [Responsory2 1960] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 3:15-20 15 Dormívit autem Sámuel usque mane, aperuítque óstia domus Dómini. Et Sámuel timébat indicáre visiónem Heli. 16 Vocávit ergo Heli Samuélem, et dixit: Sámuel fili mi? Qui respóndens ait: Præsto sum. 17 Et interrogávit eum: Quis est sermo, quem locútus est Dóminus ad te? oro te ne celáveris me: hæc fáciat tibi Deus, et hæc addat, si abscónderis a me sermónem ex ómnibus verbis quæ dicta sunt tibi. 18 Indicávit ítaque ei Sámuel univérsos sermónes, et non abscóndit ab eo. Et ille respóndit: Dóminus est: quod bonum est in óculis suis fáciat. 19 Crevit autem Sámuel, et Dóminus erat cum eo, et non cécidit ex ómnibus verbis ejus in terram. 20 Et cognóvit univérsus Israël, a Dan usque Bersabée, quod fidélis Sámuel prophéta esset Dómini. [Responsory3 1960] @Tempora/Pent01-3:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi !Hom. 61 ad pópulum Antiochenum Necessárium est, dilectíssimi, mysteriórum díscere miráculum, quodnam sit, et quare sit datum, et quæ ejus rei utílitas. Unum corpus effícimur: membra, inquit, ex carne ejus et ex óssibus ejus. Sequámur autem initiáti, quæ dicúntur. Ut ítaque non tantum per caritátem hoc fiámus, verum étiam ipsa re, in illam misceámur carnem: hoc namque per escam effícitur, quam largítus est nobis volens osténdere desidérium quod erga nos habet. Proptérea semetípsum nobis immíscuit, et corpus suum in nos contemperávit, ut unum quid simus tamquam corpus cápiti coaptátum; ardénter enim amántium hoc est. [Lectio5] Tamquam leónes ígitur ignem spirántes ab illa mensa recedámus, facti diábolo terríbiles, et caput nostrum mente revolvéntes, et caritátem quam erga nos osténdit. Nam paréntes quidem áliis sæpe fílios tradunt aléndos: ego autem, inquit, non ita, sed cárnibus meis alo, et meípsum vobis appóno, vos omnes generósos esse volens, et spem bonam de futúris vobis præbens: quippe qui vobis hic meípsum trádidi, multo magis id in futúro fáciam. Vólui frater vester fíeri, carni propter vos et sánguini communicávi: vobis vicíssim ipsam carnem et sánguinem, per quæ cognátus vester factus sum, trado. [Lectio6] Attendámus ítaque nobis ipsis, dilectíssimi, tálibus fruéntes bonis: et, cum áliquid turpe dícere voluérimus, vel nos ab ira córripi vidérimus, vel álio quópiam hujúsmodi vítio, considerémus quibus facti sumus digni; talíque cogitátio nobis irrationabílium mótuum sit corréctio. Quotquot ígitur hujus partícipes córporis effícimur, quotquot sánguinem degustámus; cogitémus quod illum sursum sedéntem, qui ab Angelis adorátur incorruptíbili vicínus virtúti, hunc degustámus. Hei mihi, quot ad salútem nobis viæ! Nos corpus suum effécit; nobis suum communicávit corpus: et horum nos nihil a malis avértit. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 6:56-59 In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et réliqua. _ De Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 27 in Joánn. ante medium. Díximus, fratres, hoc Dóminum commendásse in manducatióne carnis suæ et potatióne sánguinis sui, ut in illo maneámus, et ipse in nobis. Manémus autem in illo, cum sumus membra ejus; manet autem ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Ut autem simus membra ejus, únitas nos compáginat: ut compáginet únitas, quæ facit, nisi cáritas? Et cáritas Dei unde? Apóstolum intérroga. Cáritas, inquit, Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis. [Lectio8] Ergo spíritus est qui vivíficat; spíritus enim facit viva membra: nec viva membra spíritus facit, nisi quæ in córpore, quod végetat ipse spíritus, invénerit. Nam spíritus, qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, numquid vivíficat membrum quod separátum invénerit a carne tua? Spíritum tuum dico ánimam tuam. Anima tua non vivíficat, nisi membra quæ sunt in carne tua: unum si tollas, jam non vivificátur ex ánima tua, quia unitáti córporis tui non copulátur. [Lectio9] Hæc dicúntur, ut amémus unitátem et timeámus separatiónem. Nihil enim sic debet formidáre Christiánus quam separári a córpore Christi. Si enim separátur a córpore Christi, non est membrum ejus, non vegetátur Spíritu ejus. Quisquis autem, inquit Apóstolus, Spíritum Christi non habet, hic non est ejus. Spíritus ergo est, qui vivíficat, caro autem non prodest quidquam. Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt. Quid est, Spíritus et vita sunt? Spiritáliter intelligénda sunt. Intellexísti spiritáliter? Spíritus et vita sunt. Intellexísti carnáliter? Etiam sic illa spíritus et vita sunt, sed tibi non sunt. &teDeum [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Pent01-5 [Ant Vespera 3] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Pent01-5 [Ant 3] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Pent01-5