[Officium] Feria Tertia infra Hebdomadam I post Octavam Pentecostes [Rank] ;;Feria;;1 [Oratio] @Tempora/Pent01-0:OratioW [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 1:12-18 12 Factum est autem, cum illa multiplicáret preces coram Dómino, ut Heli observáret os ejus. 13 Porro Anna loquebátur in corde suo, tantúmque lábia illíus movebántur, et vox pénitus non audiebátur. Æstimávit ergo eam Heli temuléntam, 14 dixítque ei: Usquequo ébria eris? dígere paulísper vinum, quo mades. 15 Respóndens Anna: Nequáquam, inquit, dómine mi: nam múlier infélix nimis ego sum: vinúmque et omne quod inebriáre potest, non bibi, sed effúdi ánimam meam in conspéctu Dómini. 16 Ne réputes ancíllam tuam quasi unam de filiábus Bélial: quia ex multitúdine dolóris et mæróris mei locúta sum usque in præsens. 17 Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israël det tibi petitiónem tuam quam rogásti eum. 18 Et illa dixit: Utinam invéniat ancílla tua grátiam in óculis tuis. [Responsory1] R. Percússit Saul mille, et David decem míllia: * Quia manus Dómini erat cum illo: percússit Philisthǽum, et ábstulit oppróbrium ex Israël. V. Nonne iste est David, de quo canébant in choro, dicéntes: Saul percússit mille, et David decem míllia? R. Quia manus Dómini erat cum illo: percússit Philisthǽum, et ábstulit oppróbrium ex Israël. [Lectio2] !1 Reg 1:18-22 18 Et ábiit múlier in viam suam, et comédit, vultúsque illíus non sunt ámplius in divérsa mutáti. 19 Et surrexérunt mane, et adoravérunt coram Dómino: reversíque sunt, et venérunt in domum suam Rámatha. Cognóvit autem Elcana Annam uxórem suam: et recordátus est ejus Dóminus. 20 Et factum est post círculum diérum, concépit Anna, et péperit fílium: vocavítque nomen ejus Sámuel, eo quod a Dómino postulásset eum. 21 Ascéndit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immoláret Dómino hóstiam solémnem, et votum suum. 22 Et Anna non ascéndit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactétur infans, et ducam eum, ut appáreat ante conspéctum Dómini, et máneat ibi júgiter. [Responsory2] R. Montes Gélboë, nec ros nec plúvia véniant super vos, * Ubi cecidérunt fortes Israël. V. Omnes montes, qui estis in circúitu ejus, vísitet Dóminus: a Gélboë autem tránseat. R. Ubi cecidérunt fortes Israël. [Lectio3] !1 Reg 1:23-28 23 Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi vidétur, et mane donec abláctes eum: precórque ut ímpleat Dóminus verbum suum. Mansit ergo múlier, et lactávit fílium suum, donec amovéret eum a lacte. 24 Et addúxit eum secum, postquam ablactáverat, in vítulis tribus, et tribus módiis farínæ, et ámphora vini, et addúxit eum ad domum Dómini in Silo. Puer autem erat adhuc infántulus: 25 et immolavérunt vítulum, et obtulérunt púerum Heli. 26 Et ait Anna: Obsecro mi dómine, vivit ánima tua, dómine: ego sum illa múlier, quæ steti coram te hic orans Dóminum. 27 Pro púero isto orávi, et dedit mihi Dóminus petitiónem meam quam postulávi eum. 28 Idcírco et ego commodávi eum Dómino cunctis diébus quibus fúerit commodátus Dómino. Et adoravérunt ibi Dóminum. [Responsory3] R. Ego te tuli de domo patris tui, dicit Dóminus, et pósui te páscere gregem pópuli mei: * Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum. V. Fecíque tibi nomen grande, juxta nomen magnórum, qui sunt in terra: et réquiem dedi tibi ab ómnibus inimícis tuis. R. Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum. &Gloria R. Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum.