[Officium] Feria Quinta infra octavam Pentecostes (sed rubrica 1960) Die Quinta infra octavam Pentecostes [Rank] ;;Semiduplex I classis;;6.9;;ex Pasc7-0 [Rank] (rubrica 1960) ;;Semiduplex I classis;;6;;ex Pasc7-0 [Rule] ex Pasc7-0; 1 nocturn; Psalmi Dominica; (sed rubrica cisterciensis) Psalmi Feria Antiphonas horas Feria Te Deum no93 [Oratio] @Tempora/Pasc7-0:Oratio [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 9:1-6 In illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 6 in cap. 9 Lucæ Qualis débeat esse, qui evangelízat regnum Dei, præcéptis evangélicis designátur: ut sine virga, sine pera, sine calceaménto, sine pane, sine pecúnia, hoc est, subsídii sæculáris adminícula non requírens, fidéque tutus, putet sibi quo minus ea requírat, magis posse suppétere. Quæ possunt, qui volunt, ad eum deriváre tractátum, ut spiritálem tantúmmodo locus iste formáre videátur afféctum: qui velut induméntum quoddam videátur córporis exuísse, non solum potestáte rejécta contemptísque divítiis, sed étiam carnis ipsíus illécebris abdicátis. Quibus primo ómnium datur pacis atque constántiæ generále mandátum, ut pacem ferant, constántiam servent, hospitális necessitúdinis jura custódiant: aliénum a prædicatóre regni cæléstis ástruens cursitáre per domos, et inviolábilis hospítii jura mutáre. [Responsory1] R. Advénit ignis divínus, non combúrens sed illúminans, non consúmens sed lucens: et invénit corda discipulórum receptácula munda: * Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúja, allelúja. V. Invénit eos concórdes caritáte, et collustrávit eos inúndans grátia Deitátis. R. Et tríbuit eis charísmatum dona, allelúja, allelúja. [Lectio2] Sed, ut hospítii grátia deferénda censétur: ita étiam, si non recipiántur, excutiéndum púlverem, et egrediéndum de civitáte mandátur. Quo non medíocris boni remunerátio docétur hospítii: ut non solum pacem tribuámus hospítibus, verum étiam, si qua eos terrénæ obúmbrant delícta levitátis, recéptis apostólicæ prædicatiónis vestígiis auferántur. Nec otióse secúndum Matthǽum, domus, quam ingrediántur Apóstoli, eligénda decérnitur: ut mutándi hospítii, necessitudinísque violándæ causa non súppetat. Non tamen éadem cáutio receptóri mandátur hospítii: ne, dum hospes elígitur, hospitálitas ipsa minuátur. [Responsory2] R. Spíritus Sanctus replévit totam domum, ubi erant Apóstoli: et apparuérunt illis dispertítæ linguæ, tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: * Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja. V. Dum ergo essent in unum discípuli congregáti propter metum Judæórum, sonus repénte de cælo venit super eos. R. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja. &Gloria R. Et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja, allelúja, allelúja. [Lectio3] Sed hæc, ut secúndum lítteram de hospítii religióne venerábilis est forma præcépti: ita étiam de mystério senténtia cæléstis arrídet. Etenim cum domus elígitur, dignus hospes inquíritur. Videámus ígitur, ne forte Ecclésia præferénda designétur, et Christus. Quæ enim dígnior domus apostólicæ prædicatiónis ingréssu, quam sancta Ecclésia? Aut quis præferéndus magis ómnibus vidétur esse quam Christus, qui pedes suis laváre consuévit hospítibus: et quoscúmque sua recéperit domo, pollútis non patiátur habitáre vestígiis; sed maculósos licet vitæ prióris, in réliquum tamen dignétur mundáre procéssus? Hic est ígitur solus, quem nemo debet desérere, nemo mutáre. Cui bene dícitur: Dómine, ad quem íbimus? verba vitæ ætérnæ habes, et nos crédimus. &teDeum [Ant 2] Convocátis Jesus * duódecim discípulis suis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent: et misit illos prædicáre regnum Dei, et sanáre infírmos, allelúja. [Ant 3] Spíritus, * qui a Patre procédit, allelúja: ille me clarificábit, allelúja, allelúja. (sed rubrica cisterciensis aut rubrica praedicatorum) Egréssi * duódecim Apóstoli circuíbant per castélla evangelizántes, et curantes ubíque, allelúia, allelúia.