[Officium] Die II infra octavam Pentecostes [Rank] ;;Duplex I classis;;7;;ex Pasc7-0 [Rule] ex Pasc7-0; 1 nocturn; Psalmi Dominica; Antiphonas horas No commemoration no prima vespera [Oratio] Deus, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum: concéde plebi tuæ piæ petitiónis efféctum; ut, quibus dedísti fidem, largiáris et pacem. $Per Dominum eiusdem [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 3:16-21 In illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 12 in Joann., sub fin. Quantum in médico est, sanáre venit ægrótum. Ipse se intérimit, qui præcépta médici observáre non vult. Venit Salvátor in mundum. Quare Salvátor dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut júdicet mundum? Salvári non vis ab ipso: ex te judicáberis. Et quid dicam, Judicáberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicátur. Qui autem non credit: quid dictúrum sperábas, nisi: Judicátur? Quod addit: Jam, inquit, judicátus est: nondum appáruit judícium, et jam factum est judícium. [Responsory1] R. Jam non dicam vos servos, sed amícos meos; quia ómnia cognovístis, quæ operátus sum in médio vestri, allelúja: * Accípite Spíritum Sanctum in vobis Paráclitum: ille est, quem Pater mittet vobis, allelúja. V. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. R. Accípite Spíritum Sanctum in vobis Paráclitum: ille est, quem Pater mittet vobis, allelúja. [Lectio2] Novit enim Dóminus qui sunt ejus: novit qui permáneant ad corónam, qui permáneant ad flammam. Novit in área sua tríticum, novit et páleam: novit ségetem, novit et zizánia. Jam judicátus est, qui non credit. Quare judicátus? Quia non crédidit in nómine unigéniti Fílii Dei. Hoc est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras, quam lucem: erant enim mala ópera eórum. Fratres mei, quorum ópera bona invénit Dóminus? Nullórum. Omnia ópera mala invénit. Quómodo ergo quidam fecérunt veritátem, et venérunt ad lucem? Et hoc enim séquitur: Qui autem facit veritátem, venit ad lucem. [Responsory2] R. Spíritus Sanctus, procédens a throno, Apostolórum péctora invisibíliter penetrávit novo sanctificatiónis signo: * Ut in ore eórum ómnium génera nasceréntur linguárum, allelúja. V. Advénit ignis divínus, non combúrens, sed illúminans, et tríbuit eis charísmatum dona. R. Ut in ore eórum ómnium génera nasceréntur linguárum, allelúja. &Gloria R. Ut in ore eórum ómnium génera nasceréntur linguárum, allelúja. [Lectio3] Sed dilexérunt, inquit, ténebras magis quam lucem. Ibi pósuit vim. Multi enim dilexérunt peccáta sua, multi conféssi sunt peccáta sua: quia qui confitétur peccáta sua, et accúsat peccáta sua, jam cum Deo facit. Accúsat Deus peccáta tua: si et tu accúsas, conjúngeris Deo. Quasi duæ res sunt, homo et peccátor. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccátor, ipse homo fecit. Dele, quod fecísti, ut Deus salvet, quod fecit. Opórtet ut óderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem cœ́perit tibi displicére quod fecísti, inde incípiunt bona ópera tua, quia accúsas mala ópera tua. Inítium óperum bonórum, conféssio est óperum malórum. &teDeum [Ant 2] Sic Deus * diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam, allelúja. [Ant 3] Si quis díligit me, * sermónem meum servábit; et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus, allelúja. (sed rubrica cisterciensis aut rubrica praedicatorum) Non enim misit Deus * Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum, allelúia.