[Officium] Sabbato in Vigilia Pentecostes [Rank] ;;I classis Semiduplex;;6.9;;ex Tempora/Pasc5-4 [Rank] (rubrica 196) ;;I classis Semiduplex;;6;;vide Tempora/Pasc5-4 [Rank] (rubrica Newcal) Sabbato in Vigilia Pentecostes;;I classis Semiduplex;;6;;vide Tempora/Pasc5-4 [Rule] ex Tempora/Pasc5-4; Psalmi Dominica Antiphonas Horas 9 Lectiones Doxology=Asc Feria Te Deum No suffragium No93 [Rule] (rubrica 196) Feria Te Deum Doxology=Asc [Oratio] @Tempora/Pasc6-0 [Lectio1] @:LectioJudae1 (sed rubrica 1960) @:Lectio7 [LectioJudae1] Incipit Epístola cathólica beáti Judæ Apóstoli !Judas 1:1-4 1 Judas, Jesu Christi servus, frater autem Jacóbi, his qui sunt in Deo Patre diléctis, et Christo Jesu conservátis, et vocátis. 2 Misericórdia vobis, et pax, et cáritas adimpleátur. 3 Caríssimi, omnem sollicitúdinem fáciens scribéndi vobis de commúni vestra salúte, necésse hábui scríbere vobis: déprecans supercertári semel tráditæ sanctis fídei. 4 Subintroiérunt enim quidam hómines (qui olim præscrípti sunt in hoc judícium) ímpii, Dei nostri grátiam transferéntes in luxúriam, et solum Dominatórem, et Dóminum nostrum Jesum Christum negántes. [Responsory1] (rubrica 1960) @Tempora/Pasc5-4:Responsory7 [Lectio2] @:LectioJudae2 (sed rubrica 1960) @:Lectio8 [LectioJudae2] !Judas 1:5-8 5 Commonére autem vos volo, sciéntes semel ómnia, quóniam Jesus pópulum de terra Ægýpti salvans, secúndo eos, qui non credidérunt, pérdidit: 6 ángelos vero, qui non servavérunt suum principátum, sed dereliquérunt suum domicílium, in judícium magni diéi, vínculis ætérnis sub calígine reservávit. 7 Sicut Sódoma, et Gomórrha, et finítimæ civitátes símili modo exfornicátæ, et abeúntes post carnem álteram, factæ sunt exémplum, ignis ætérni pœnam sustinéntes. 8 Simíliter et hi carnem quidem máculant, dominatiónem autem spernunt, majestátem autem blasphémant. [Responsory2] (rubrica 1960) @Tempora/Pasc6-0:Responsory8 [Lectio3] @:LectioJudae3 (sed rubrica 1960) @:Lectio9 [LectioJudae3] !Judas 1:9-13 9 Cum Míchael Archángelus cum diábolo dísputans altercarétur de Móysi córpore, non est ausus judícium inférre blasphémiæ: sed dixit: Imperet tibi Dóminus. 10 Hi autem quæcúmque quidem ignórant, blasphémant: quæcúmque autem naturáliter, tamquam muta animália, norunt, in his corrumpúntur. 11 Væ illis, quia in via Cain abiérunt, et erróre Bálaam mercéde effúsi sunt, et in contradictióne Core periérunt! 12 Hi sunt in épulis suis máculæ, convivántes sine timóre, semetípsos pascéntes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferéntur, árbores autumnáles, infructuósæ, bis mórtuæ, eradicátæ, 13 fluctus feri maris, despumántes suas confusiónes, sídera errántia: quibus procélla tenebrárum serváta est in ætérnum. [Responsory3] @Tempora/Pasc5-4:Responsory3 [Lectio4] Ex Tractátu sancti Augustíni Epíscopi de Symbolo ad Catechúmenos !Lib. 4. cap. 1. tom. 9. Dum per sacratíssimum crucis signum vos suscépit in útero sancta mater Ecclésia, quæ sicut et fratres vestros cum summa lætítia spiritáliter páriet, nova proles futúra tantæ matris, quoúsque per lavácrum sanctum regenerátos veræ luci restítuat, cóngruis aliméntis eos, quos portat, pascat in útero, et ad diem partus sui lætos læta perdúcat: quóniam non tenétur hæc senténtia Hevæ, quæ in tristítia et gémitu parit fílios; nec ipsos gaudéntes, sed pótius flentes. Hæc enim solvit, quod illa ligáverat: ut prolem, quam per inobediéntiam sui, morti donávit, hæc per obediéntiam restítuat vitæ. Omnia sacraménta, quæ acta sunt et agúntur in vobis per ministérium servórum Dei, exorcísmis, oratiónibus, cánticis spirituálibus, insufflatiónibus, cilício, inclinatióne cervícum, humilitáte pedum, pavor ipse omni securitáte appeténdus: hæc ómnia, ut dixi, escæ sunt, quæ vos refíciunt in útero, ut renátos ex baptísmo hílares vos mater exhíbeat Christo. [Lectio5_] Accepístis et sýmbolum, protectiónem parturiéntis contra venéna serpéntis. In Apocalýpsi Joánnis Apóstoli scriptum est hoc, quod staret draco in conspéctu mulíeris, quæ paritúra erat, ut cum peperísset, natum ejus coméderet. Dracónem diábolum esse, nullus vestrum ignórat: mulíerem illam Vírginem Maríam significásse, quæ caput nostrum íntegra íntegrum péperit; quæ étiam ipsa figúram in se sanctæ Ecclésiæ demonstrávit: ut quómodo Fílium páriens, Virgo permánsit, ita et hæc omni témpore membra ejus páriat, et virginitátem non amíttat. Ipsas senténtias sacratíssimi sýmboli adjuvánte Dómino exponéndas suscépimus, ut, quid síngulæ contíneant, vestris sénsibus intimémus. Paráta sunt corda vestra, quia exclúsus est inimícus de córdibus vestris. [Lectio5] @:Lectio5_ (sed rubrica 1570) @:Lectio5_:s/$/~/s (rubrica 1570) @:Lectio5et6:1 [Lectio5et6] Mundáta est domus, non remáneat inánis, ne cum vácuam desértor invénerit addúcat secum álios septem nequióres se, et efficiántur hóminis illíus posterióra, ut evangélium loquit, peióra prióribus. Mox cum exclúsus fúerit péssimus invásor, introducátur óptimus posséssor. Quis est invásor? Diábolus. Quid invásit? Hóminem, quem non fecit, ínsuper decépit. Promísit ei immortalitátem, et propinávit iniquitátem. [Lectio6_] Huic vos renuntiáre proféssi estis: in qua professióne, non homínibus, sed Deo et Angelis ejus conscribéntibus dixístis, Renúntio. Renuntiáte non solum vócibus, sed étiam móribus: non tantum sono linguæ, sed et actu vitæ: nec tantum lábiis sonántibus, sed opéribus pronuntiántibus. Scitóte vos cum cállido, antíquo, et veternóso inimíco suscepísse certámen: non in vobis post renuntiatiónem invéniat ópera sua, non jure vos áttrahat in servitútem suam. Deprehénderis enim, et detégeris Christiáne, quando áliud agis, et áliud profitéris: fidélis in nómine, áliud demónstrans in ópere, non tenens promissiónis tuæ fidem: modo ingrédiens ecclésiam oratiónes fúndere, post módicum in spectáculis cum histriónibus impudíce clamáre. Quid tibi cum pompis diáboli, quibus renuntiásti? [Lectio6] (rubrica 1570) @:Lectio5et6:2 s/$/~/s @:Lectio6_ [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 14:15-21 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractatus 74 in Joannem, sub finem, et 75 Quod ait, Rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis: osténdit et seípsum esse Paráclitum. Paráclitus enim Latíne dícitur advocátus: et dictum est de Christo: Advocátum habémus ad Patrem, Jesum Christum justum. Sic autem mundum dixit non posse accípere Spíritum Sanctum, sicut étiam dictum est: Prudéntia carnis inimíca est Deo: legi enim Dei non est subjécta, nec enim potest: velut si dicámus: Injustítia justítia esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi signíficans dilectóres: quæ diléctio non est a Patre. Et ídeo dilectióni hujus mundi, de qua satágimus ut minuátur et consumátur in nobis, contrária est diléctio Dei, quæ diffúnditur in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis. [Lectio8] Mundus ergo eum accípere non potest, quia non videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisíbiles óculos mundána diléctio, per quos vidéri Spíritus Sanctus potest, qui vidéri nisi invisibíliter non potest. Vos autem, inquit, cognoscétis eum: quia apud vos manébit, et in vobis erit. Erit in eis, ut máneat; non manébit, ut sit: prius est enim esse alícubi, quam manére. Sed ne putárent quod dictum est, Apud vos manébit; ita dictum, quemádmodum apud hóminem hospes visibíliter manére consuévit, expósuit quid díxerit: Apud vos manébit, cum adjúnxit et dixit, In vobis erit. [Responsory8] @Tempora/Pasc6-0 [Lectio9_1] Ergo invisibíliter vidétur. Nec, si non sit in nobis, potest esse in nobis ejus sciéntia: sic enim a nobis vidétur in nobis et nostra consciéntia. Nam fáciem vidémus altérius, nostram vidére non póssumus: consciéntiam vero nostram vidémus, altérius non vidémus. Sed consciéntia nunquam est nisi in nobis: Spíritus autem Sanctus potest esse étiam sine nobis. Datur quippe ut sit et in nobis: sed vidéri et sciri, quemádmodum vidéndus et sciéndus est, non potest a nobis, si non sit in nobis. [Lectio9_2] Post promissiónem Spíritus Sancti, ne quisquam putáret, quod ita eum Dóminus datúrus fúerit velut pro seípso, ut non et ipse cum eis esset futúrus, adjécit atque ait: Non relínquam vos órphanos, véniam ad vos. Quamvis ergo nos Fílius Dei suo Patri adoptáverit fílios, et eúndem Patrem nos volúerit habére per grátiam, qui ejus Pater est per natúram: tamen étiam ipse circa nos patérnum afféctum quodámmodo demónstrat, cum dicit: Non relínquam vos órphanos. [Lectio9] @:Lectio9_1:s/$/~/ (sed rubrica 1570) @:Lectio9_1 (deinde dicitur) @:Lectio9_2 (sed rubrica 1570 omittitur) [Capitulum Laudes](rubrica 1960) @Tempora/Pasc5-4 [Versum 2] @Tempora/Pasc6-0 [Versum 2](rubrica 1960) @Tempora/Pasc5-4:Versum 2 [Ant 2] @Tempora/Pasc6-0 [Ant 2](rubrica 1960) @Tempora/Pasc5-4:Ant 2