[Officium] Dominica infra Octavam Ascensionis [Officium] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Dominica post Ascensionem [Rank] ;;Semiduplex;;5;;ex Tempora/Pasc5-4 (sed rubrica 196 aut rubrica1955) ;;Semiduplex;;5;;vide Tempora/Pasc5-4 [Rule] ex Tempora/Pasc5-4; (rubrica tridentina aut rubrica divino) 9 lectiones Doxology=Asc StJamesRule=1 Joannes [Versum 1] @Tempora/Pasc5-4:Versum 2 [Ant 1] Cum vénerit Paráclitus, * quem ego mittam vobis Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me, allelúja. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus: fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem; et majestáti tuæ sincéro corde servíre. $Per Dominum [Commemoratio] !Commemoratio Octavæ Ascensionis @Tempora/Pasc5-4:Oratio (sed rubrica cisterciensis) @TemporaM/Pasc5-4:Oratio [Ant Matutinum] (rubrica tridentina aut rubrica divino) @Tempora/Pasc5-4:Ant Matutinum [Lectio1] Incipit Epístola prima beáti Joánnis Apóstoli !1 Joannes 1:1-5 1 Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus, et manus nostræ contrectavérunt de verbo vitæ: 2 et vita manifestáta est, et vídimus, et testámur, et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem, et appáruit nobis: 3 quod vídimus et audívimus, annuntiámus vobis, ut et vos societátem habeátis nobíscum, et socíetas nostra sit cum Patre, et cum Fílio ejus Jesu Christo. 4 Et hæc scríbimus vobis ut gaudeátis, et gáudium vestrum sit plenum. 5 Et hæc est annuntiátio, quam audívimus ab eo, et annuntiámus vobis: quóniam Deus lux est, et ténebræ in eo non sunt ullæ. [Lectio2] !1 Joannes 1:6-10 6 Si dixérimus quóniam societátem habémus cum eo, et in ténebris ambulámus, mentímur, et veritátem non fácimus. 7 Si autem in luce ambulámus sicut et ipse est in luce, societátem habémus ad ínvicem, et sanguis Jesu Christi, Fílii ejus, emúndat nos ab omni peccáto. 8 Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, ipsi nos sedúcimus, et véritas in nobis non est. 9 Si confiteámur peccáta nostra: fidélis est, et justus, ut remíttat nobis peccáta nostra, et emúndet nos ab omni iniquitáte. 10 Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum ejus non est in nobis. [Lectio3] !1 Joannes 2:1-6 1 Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis. Sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Jesum Christum justum: 2 et ipse est propitiátio pro peccátis nostris: non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi. 3 Et in hoc scimus quóniam cognóvimus eum, si mandáta ejus observémus. 4 Qui dicit se nosse eum, et mandáta ejus non custódit, mendax est, et in hoc véritas non est. 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc cáritas Dei perfécta est: et in hoc scimus quóniam in ipso sumus. 6 Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre. [Lectio4] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 2 de Ascensióne Dómini, qui est 175 de Tempore Salvátor noster, dilectíssimi fratres, ascéndit in cælum: non ergo turbémur in terra. Ibi sit mens, et hic erit réquies. Ascendámus cum Christo ínterim corde: cum dies ejus promíssus advénerit, sequémur et córpore. Scire tamen debémus, fratres, quia cum Christo non ascéndit supérbia, non avarítia, non luxúria: nullum vítium nostrum ascéndit cum médico nostro. Et ídeo si post médicum desiderámus ascéndere, debémus vítia et peccáta depónere. Omnes enim quasi quibúsdam compédibus nos premunt, et peccatórum nos rétibus ligáre conténdunt: et ídeo cum Dei adjutório, secúndum quod ait Psalmísta: Dirumpámus víncula eórum: ut secúri possímus dícere Dómino: Dirupísti víncula mea, tibi sacrificábo hóstiam laudis. [Lectio5] Resurréctio Dómini spes nostra est: ascénsio Dómini glorificátio nostra est. Ascensiónis hódie solémnia celebrámus. Si ergo recte, si fidéliter, si devóte, si sancte, si pie ascensiónem Dómini celebrámus, ascendámus cum illo, et sursum corda habeámus. Ascendéntes autem non extollámur, nec de nostris, quasi de própriis méritis præsumámus. Sursum autem corda habére debémus ad Dóminum. Sursum enim cor non ad Dóminum, supérbia vocátur: sursum autem cor ad Dóminum, refúgium vocátur. Vidéte, fratres, magnum miráculum. Altus est Deus: érigis te, et fugit a te: humílias te, et descéndit ad te. Quare hoc? Quia excélsus est, et humília réspicit, et alta de longe cognóscit. Humília de próximo réspicit, ut attóllat: alta, id est, supérba, de longe cognóscit, ut déprimat. [Lectio6_] Resurréxit enim Christus, ut spem nobis daret, quia surgit homo, qui móritur: ne moriéndo desperarémus, et vitam nostram in morte finítam putarémus, secúros nos fecit. Sollíciti enim erámus de ipsa ánima: et ille nobis resurgéndo, de carnis resurrectióne fidúciam dedit. Crede ergo, ut mundéris. Prius te opórtet crédere, ut póstea per fidem Deum mereáris aspícere. Deum enim vidére vis? Audi ipsum: Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Prius ergo cógita de corde mundándo: quidquid ibi vides, quod dísplicet Deo, tolle. [Lectio6_2] Veníre ad te vult Deus, audi ipsum dicéntem: Ego et Pater veniémus, et mansiónem apud eum faciémus. [Lectio6] @:Lectio6_ (sed rubrica 1570) @:Lectio6_:s/$/~/ (rubrica 1570) @:Lectio6_2 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 15:26-27;16:1-4 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tractatus 92 in Joannem Dóminus Jesus in sermóne, quem locútus est discípulis suis post cenam, próximus passióni, tamquam itúrus, et relictúrus eos præséntia corporáli, cum ómnibus autem suis usque in consummatiónem sǽculi futúrus præséntia spiritáli, exhortátus est eos ad perferéndas persecutiónes impiórum, quos mundi nómine nuncupávit. Ex quo tamen mundo étiam ipsos discípulos se elegísse dixit: ut scirent se Dei grátia esse, quod sunt; suis autem vítiis fuísse, quod fuérunt. [Lectio8] Deínde persecutóres et suos et ipsórum, Judǽos evidénter expréssit: ut omníno apparéret étiam ipsos mundi damnábilis appellatióne conclúsos, qui persequúntur sanctos. Cumque de illis díceret, quod ignorárent eum a quo missus est; et tamen odíssent et Fílium, et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est: (de quibus ómnibus in áliis semónibus jam disserúimus) ad hoc pervénit, ubi ait: Ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis. [Responsory8] R. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos. * Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja. V. Non enim loquétur a semetípso: sed quæcúmque áudiet, loquétur: et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. R. Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja. &Gloria R. Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja. [Lectio9] Deínde tamquam consequénter adjúnxit, unde modo disputáre suscépimus: Cum autem vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Quid hoc pértinet ad illud quod díxerat: Nunc autem et vidérunt, et odérunt et me, et Patrem meum: sed ut impleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis? An quia Paráclitus quando venit Spíritus veritátis, eos, qui vidérunt, et odérunt, testimónio manifestióre convícit? Immo vero étiam áliquos ex illis qui vidérunt, et adhuc óderant, ad fidem, quæ per dilectiónem operátur, sui manifestatióne convértit. &teDeum [Ant Laudes] (rubrica cisterciensis) Allelúia, * allelúia, allelúia. [Capitulum Laudes] !1 Petri 4:7-8 v. Caríssimi: Estóte prudéntes, et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes, quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. $Deo gratias [Versum 2] @Tempora/Pasc5-4:Versum 1 (sed rubrica tridentina) @:Versum 1 [Ant 2] @:Ant 1 [Capitulum Sexta] !1 Petri 4:7-8 v. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne. Unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. $Deo gratias [Capitulum Nona] !1 Petri 4:11 v. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum, Dóminum nostrum. $Deo gratias [Versum 3] @:Versum 1 [Ant 3] Hæc locútus sum * vobis, ut cum vénerit hora eórum, reminiscámini quia ego dixi vobis, allelúja.