[Officium] Sabbato infra Octavam Ascensionis [Officium] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Sabbato post Ascensionem [Rank] ;;Semiduplex;;2.1;;ex Tempora/Pasc5-4 (sed rubrica tridentina nisi rubrica cisterciensis) ;;Semiduplex;;2;;ex Tempora/Pasc5-4 (sed rubrica 196 aut rubrica 1955) ;;Feria;;1;;vide Tempora/Pasc5-4 [Rule] ex Tempora/Pasc5-4; 9 Lectiones Doxology=Asc Feria Te Deum [Lectio1] De Epístola secúnda beáti Petri Apóstoli !2 Pet 3:1-7 1 Hanc ecce vobis, caríssimi, secúndam scribo epístolam, in quibus vestram éxcito in commonitióne sincéram mentem: 2 ut mémores sitis eórum, quæ prædíxi, verbórum, a sanctis prophétis et apostolórum vestrórum, præceptórum Dómini et Salvatóris. 3 Hoc primum sciéntes, quod vénient in novíssimis diébus in deceptióne illusóres, juxta próprias concupiscéntias ambulántes, 4 dicéntes: Ubi est promíssio, aut advéntus ejus? ex quo enim patres dormiérunt, ómnia sic perséverant ab inítio creatúræ. 5 Latet enim eos hoc voléntes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consístens Dei verbo: 6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundátus, périit. 7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt, igni reserváti in diem judícii, et perditiónis impiórum hóminum. [Responsory1] @Tempora/Pasc5-4:Responsory1 [Lectio2] !2 Pet 3:8-13 8 Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. 9 Non tardat Dóminus promissiónem suam, sicut quidam exístimant: sed patiénter agit propter vos, nolens áliquos períre, sed omnes ad pœniténtiam revérti. 10 Advéniet autem dies Dómini ut fur: in quo cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, terra autem et quæ in ipsa sunt ópera, exuréntur. 11 Cum ígitur hæc ómnia dissolvénda sunt, quales opórtet vos esse in sanctis conversatiónibus, et pietátibus, 12 exspectántes, et properántes in advéntum diéi Dómini, per quem cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent? 13 Novos vero cælos, et novam terram secúndum promíssa ipsíus exspectámus, in quibus justítia hábitat. [Responsory2] @Tempora/Pasc5-4:Responsory2 [Lectio3] !2 Pet 3:14-18 14 Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes, satágite immaculáti, et invioláti ei inveníri in pace: 15 et Dómini nostri longanimitátem, salútem arbitrémini: sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis, 16 sicut et in ómnibus epístolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant, sicut et céteras Scriptúras, ad suam ipsórum perditiónem. 17 Vos ígitur fratres, præsciéntes custodíte, ne insipiéntium erróre tradúcti excidátis a própria firmitáte: 18 créscite vero in grátia, et in cognitióne Dómini nostri, et Salvatóris Jesu Christi. Ipsi glória et nunc, et in diem æternitátis. Amen. [Responsory3] @Tempora/Pasc5-4:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo 2 de Ascensione Domini Quod ítaque Redemptóris nostri conspícuum fuit, in sacraménta transívit: et ut fides excelléntior esset ac fírmior, visióni doctrína succéssit, cujus auctoritátem supérnis illumináta rádiis credéntium corda sequeréntur. Hanc fidem ascensióne Dómini auctam, et Spíritus Sancti múnere roborátam, non víncula, non cárceres, non exsília, non fames, non ignis, non laniátus ferárum, nec exquisíta persequéntium crudelitátibus supplícia terruérunt. Pro hac fide per univérsum mundum non solum viri, sed étiam féminæ: nec tantum impúbes púeri, sed étiam téneræ vírgines usque ad effusiónem sui sánguinis decertárunt. Hæc fides dæmónia ejécit, ægritúdines dépulit, mórtuos suscitávit. [Lectio5] Unde et ipsi beáti Apóstoli, qui tot miráculis confirmáti, tot sermónibus erudíti, atrocitátem tamen Domínicæ passiónis expáverant, et veritátem resurrectiónis ejus non sine hæsitatióne suscéperant; tantum de ascensióne Dómini profecérunt, ut quidquid illis prius intúlerat metum, verterétur in gáudium. Totam enim contemplatiónem ánimi in divinitátem ad Patris déxteram considéntis eréxerant: nec jam corpóreæ visiónis tardabántur objéctu, quo minus in id áciem mentis inténderent, quod nec a Patre descendéndo abfúerat, nec a discípulis ascendéndo discésserat. Tunc ígitur, dilectíssimi, Fílius hóminis, Dei Fílius excelléntius sacratiúsque innótuit, cum in patérnæ majestátis glóriam se recépit: et ineffábili modo cœpit esse divinitáte præséntior, qui factus est humanitáte longínquior. [Lectio6] Tunc ad æquálem Patri Fílium erudítior fides gressu mentis cœpit accédere, et contrectatióne in Christo corpóreæ substántiæ, qua Patre minor est, non egére: quóniam glorificáti córporis manénte natúra, eo fides credéntium vocabátur, ubi non carnáli manu, sed spiritáli intelléctu par Genitóri Unigénitus tangerétur. Hinc illud est, quod post resurrectiónem suam Dóminus Maríæ Magdalénæ persónam Ecclésiæ gerénti, cum ad contáctum ipsíus properáret accédere, dicit: Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: hoc est, Nolo ut ad me corporáliter vénias, nec ut me sensu carnis agnóscas: ad sublimióra te díffero, majóra tibi prǽparo: cum ad Patrem ascéndero, tunc me perféctius veriúsque palpábis, apprehensúra quod non tangis, et creditúra quod non cernis. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 16:14-20 In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis, quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Ex eadem Homilía 29 Signa autem eos qui creditúri sunt, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia eícient, linguis loquéntur novis, serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Numquídnam, fratres mei, quia ista signa non fácitis, mínime créditis? Sed hæc necessária in exórdio Ecclésiæ fuérunt. Ut enim ad fidem crésceret multitúdo credéntium, miráculis fúerat nutriénda: quia et nos, cum arbústa plantámus, támdiu eis aquam infúndimus, quoúsque ea in terra jam coaluísse videámus: et si semel radícem fíxerint, irrigátio cessábit. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguæ in signum sunt non fidélibus, sed infidélibus. [Lectio8] Habémus de his signis atque virtútibus, quæ adhuc subtílius consideráre debeámus. Sancta quippe Ecclésia quotídie spiritáliter facit, quod tunc per Apóstolos corporáliter faciébat. Nam sacerdótes ejus cum per exorcísmi grátiam manum credéntibus impónunt, et habitáre malígnos spíritus in eórum mente contradícunt, quid áliud fáciunt, nisi dæmónia ejíciunt? Et fidéles quique, qui jam vitæ véteris sæculária verba derelínquunt, sancta autem mystéria ínsonant, Conditóris sui laudes et poténtiam, quantum prǽvalent, narrant: quid áliud fáciunt, nisi novis linguis loquúntur? Qui dum bonis suis exhortatiónibus malítiam de aliénis córdibus áuferunt, serpéntes tollunt. [Lectio9] Et dum pestíferas suasiónes áudiunt, sed tamen ad operatiónem pravam mínime pertrahúntur, mortíferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocébit. Qui quóties próximos suos in bono ópere infirmári conspíciunt, dum eis tota virtúte concúrrunt, et exémplo suæ operatiónis illórum vitam róborant, qui in própria actióne títubant: quid áliud fáciunt, nisi super ægros manus impónunt, ut bene hábeant? Quæ nimírum mirácula tanto majóra sunt, quanto spiritália: tanto majóra sunt, quanto per hæc non córpora, sed ánimæ suscitántur. &teDeum