[Officium] Feria Secunda in Rogationibus [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum Laudes Litania [Lectio1] De Epístola prima beáti Petri Apóstoli !1 Pet 2:1-5 1 Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, 2 sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: 3 si tamen gustástis quóniam dulcis est Dóminus. 4 Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum, et honorificátum: 5 et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum. [Responsory1] @Tempora/Pasc4-1:Responsory1 [Lectio2] !1 Pet 2:6-10 6 Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundétur. 7 Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes: hic factus est in caput ánguli, 8 et lapis offensiónis, et petra scándali, his qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. 9 Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis ejus qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. 10 Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti. [Responsory2] @Tempora/Pasc4-1:Responsory2 [Lectio3] !1 Pet 2:11-17 11 Caríssimi, óbsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam, 12 conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. 13 Subjécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi quasi præcellénti: 14 sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum: 15 quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: 16 quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. 17 Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte. [Responsory3] @Tempora/Pasc4-0:Responsory3 [Ant 2] @Tempora/Pasc5-1:Ant 2 [Oratio 2] @Tempora/Pasc5-1:Oratio 2 [Ant 3] @Tempora/Pasc5-1:Ant 3 [Oratio 3] @Tempora/Pasc5-0:Oratio