[Officium] Feria Tertia infra Hebdomadam IV post Octavam Paschæ [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De Epístola beáti Jacóbi Apóstoli !Jas 2:1-4 1 Fratres mei, nolíte in personárum acceptióne habére fidem Dómini nostri Jesu Christi glóriæ. 2 Etenim si introíerit in convéntum vestrum vir áureum ánnulum habens in veste cándida, introíerit autem et pauper in sórdido hábitu, 3 et intendátis in eum qui indútus est veste præclára, et dixéritis ei: Tu sede hic bene: páuperi autem dicátis: Tu sta illic; aut sede sub scabéllo pedum meórum: 4 nonne judicátis apud vosmetípsos, et facti estis júdices cogitatiónum iniquárum? [Responsory1] @Tempora/Pasc4-0:Responsory4 [Lectio2] !Jas 2:5-9 5 Audíte, fratres mei dilectíssimi: nonne Deus elégit páuperes in hoc mundo, dívites in fide, et hærédes regni, quod repromísit Deus diligéntibus se? 6 vos autem exhonorástis páuperem. Nonne dívites per poténtiam ópprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judícia? 7 nonne ipsi blasphémant bonum nomen, quod invocátum est super vos? 8 Si tamen legem perfícitis regálem secúndum Scriptúras: Díliges próximum tuum sicut teípsum: bene fácitis: 9 si autem persónas accípitis, peccátum operámini, redargúti a lege quasi transgressóres. [Responsory2] @Tempora/Pasc4-0:Responsory5 &Gloria R. Ne repéllas me a mandátis tuis, allelúja, allelúja. [Lectio3] !Jas 2:10-13 10 Quicúmque autem totam legem serváverit, offéndat autem in uno, factus est ómnium reus. 11 Qui enim dixit: Non mœcháberis, dixit et: Non occídes. Quod si non mœcháberis, occídes autem, factus es transgréssor legis. 12 Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. 13 Judícium enim sine misericórdia illi qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium. [Responsory3] @Tempora/Pasc4-0:Responsory6 [Ant 2] Pax vobis, * ego sum, allelúja: nolíte timére, allelúja. [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Pasc1-2 [Ant 3] Cum vénerit * Paráclitus Spíritus veritátis, ille árguet mundum de peccáto, et de justítia, et de judício, allelúja. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Pasc1-2