[Officium] De III die infra Octavam S. Joseph [Rank] ;;Semiduplex;;2;;vide Tempora/Pasc2-3 [Rank] (rubrica Newcal) @Tempora/Pasc2-5Feria:Rank [Rule] vide Tempora/Pasc2-3; 9 lectiones [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 25:1-5 1 Festus ergo cum venísset in provínciam, post tríduum ascéndit Jerosólymam a Cæsaréa. 2 Adierúntque eum príncipes sacerdótum et primi Judæórum advérsus Paulum: et rogábant eum, 3 postulántes grátiam advérsus eum, ut jubéret perdúci eum in Jerúsalem, insídias tendéntes ut interfícerent eum in via. 4 Festus autem respóndit servári Paulum in Cæsaréa: se autem matúrius profectúrum. 5 Qui ergo in vobis, ait, poténtes sunt, descendéntes simul, si quod est in viro crimen, accúsent eum. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-3:Responsory2 [Lectio2] !Act. 25:6-8 6 Demorátus autem inter eos dies non ámplius quam octo aut decem, descéndit Cæsaréam, et áltera die sedit pro tribunáli, et jussit Paulum addúci. 7 Qui cum perdúctus esset, circumstetérunt eum, qui ab Jerosólyma descénderant Judǽi, multas et graves causas obiciéntes, quas non póterant probáre: 8 Paulo ratiónem reddénte: Quóniam neque in legem Judæórum, neque in templum, neque in Cǽsarem quidquam peccávi. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-5:Responsory1 [Lectio3] !Act. 25:9-12 9 Festus autem volens grátiam præstáre Judǽis, respóndens Paulo, dixit: Vis Jerosólymam ascéndere, et ibi de his judicári apud me? 10 Dixit autem Paulus: Ad tribúnal Cǽsaris sto: ibi me opórtet judicári: Judǽis non nócui, sicut tu mélius nosti. 11 Si enim nócui, aut dignum morte áliquid feci, non recúso mori: si vero nihil est eórum quæ hi accúsant me, nemo potest me illis donáre. Cǽsarem appéllo. 12 Tunc Festus cum concílio locútus, respóndit: Cǽsarem appellásti? ad Cǽsarem ibis. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-5:Responsory2 [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 4 in Matth. Hunc morem plerúmque tenébat antíquitas, ut sponsæ in sponsórum dómibus haberéntur: sic habitábat étiam María cum Sponso. Et cujus tandem rei grátia, non ántequam desponderétur, Virgo concépit? Ut vidélicet mystérium ínterim quasi obumbrátum latéret, et ut Virgo omnem prorsus occasiónem malígnæ suspiciónis effúgeret. Quando enim ille, qui præcípuo zelo posset ardére, cérnitur non solum non abjícere Sponsam, nec eam ignomínia notáre, sed étiam recípere in consórtium et inservíre post conceptiónem; profécto maniféstum est, quod, nisi apérte nosset ex operatióne Sancti Spíritum illum exstitísse concéptum, numquam vel apud se illam retinuísset, vel ei in ómnibus, quorum indíguit, ministrásset. [Lectio5] Joseph autem, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Postquam dixit, quod esset ex Spíritu Sancto et absque ulla mixtióne séxuum, sermónem suum étiam aliúnde confírmat. Ne enim áliquis díceret: Et unde hoc potest esse maniféstum? quis vidit? quis audívit aliquándo tale áliquid contigísse? neque putáres discípulum, quasi gratificátum magístro, ista confíngere; introdúcit Joseph ex his, quæ passus est, fidem dictis per cuncta faciéntem, ut plane hinc dícere Evangelísta videátur: Si non credis mihi et testimónium tibi meum forte suspéctum est, crede ígitur vel maríto. [Lectio6] Joseph enim vir ejus, inquit, cum esset justus. Justum hic, in omni virtúte dicit esse perféctum. Cum ígitur esset justus, hoc est, frugi bonúsque vir, vóluit occúlte dimíttere eam. Proptérea vero Evangelísta dixit quid justo illi accíderit ante notítiam, ut nequáquam de his, quæ post notítiam rei sunt facta, dubitáres. Et certe, si María talis fuísset qualem illam suspício fingébat, non modo publicári merúerat, verum étiam ex legis auctoritáte puníri: sed Joseph non tantum eam damnáre nóluit, sed nec publicáre quidem. Vidísti nempe virum sublímiter philosophántem et tyránnicæ illíus passiónis immúnem. Quamquam hic quæ tandem dicerétur esse suspício, ubi ipse úteri tumor videbátur factum argúere? Sed tamen ita erat ille vir ab hujúsmodi passióne mundus ac liber, ut ne in mínimis quidem Vírgini vellet inférre mæstítiam; et adhuc sub lege vivens, supra legem philosophátur: síquidem adventánte jam grátia, multo sublimióris disciplínæ documénta fulgére oportébat. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 3:21-23 In illo témpore: Factum est autem cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto et oránte, apértum est cælum. Et réliqua. _ De Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Liber 23 contra Faust. cap. 7-8 Sic de cælo dictum est super aquam Jordánis: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; quemádmodum dictum est et in monte. Neque enim quia et ibi de cælo vox ipsa sónuit, Fílius Dei ante non fuit; quandóquidem ex útero Vírginis ille accépit formam servi, qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse æquális Deo. Dénique idem Apóstolus Paulus álio loco apertíssime dicit: Cum autem venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut filiórum adoptiónem reciperémus. Ipse ergo est Fílius Dei, qui et Dóminus David secúndum divinitátem, et idem ipse fílius David ex sémine David secúndum carnem. [Lectio8] Quod si nobis crédere non prodésset, non hoc tam atténte idem Apóstolus Timótheo commendáret dicens: Memor esto Christum Jesum resurrexísse a mórtuis, ex sémine David, secúndum Evangélium meum. Quid ergo jam móveat sancti Evangélii sectatórem, quod sine concúbitu Joseph Christus natus ex Vírgine, fílius tamen David appellátur, cum generatiónum sériem non usque ad Maríam sed usque ad Joseph Matthæus Evangelísta perdúcat? Primo quia maríti ejus fúerat propter virílem sexum pótius honoránda persóna; neque enim quia concúbitu non permíxtus, ídeo non marítus, cum ipse Matthæus narret ab Angelo Maríam cónjugem ipsíus appellátam, qui narrat, quod de Spíritu Sancto concéperat. [Lectio9] Cum vero unus idémque narrátor utrúmque dicat, utrúmque comméndet, et virum Maríæ Joseph et Christi Vírginem Matrem, et Christum ex sémine David et Joseph in série progeneratórum Christi ex David; quid restat, nisi et Maríam non fuísse extráneam a cognatióne David, et eam Joseph cónjugem non frustra appellátam propter órdinem sexus et animórum confœderatiónem; et Joseph pótius propter dignitátem virílem ab órdine generatiónum illárum non fuísse separándum, ne hoc ipso viderétur ab illa fémina separátus, cui eum conjungébat mentis afféctus? &teDeum