[Officium] Feria Quarta infra Hebdomadam II post Octavam Paschæ [Rank] ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 20:17-24 17 A Miléto autem mittens Ephesum, vocávit majóres natu ecclésiæ. 18 Qui cum veníssent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingréssus sum in Asiam, quáliter vobíscum per omne tempus fúerim, 19 sérviens Dómino cum omni humilitáte, et lácrimis, et tentatiónibus, quæ mihi accidérunt ex insídiis Judæórum: 20 quómodo nihil subtráxerim utílium, quóminus annuntiárem vobis et docérem vos, públice et per domos, 21 testíficans Judǽis atque gentílibus in Deum pœniténtiam, et fidem in Dóminum nostrum Jesum Christum. 22 Et nunc ecce alligátus ego spíritu, vado in Jerúsalem: quæ in ea ventúra sint mihi, ignórans: 23 nisi quod Spíritus Sanctus per omnes civitátes mihi protestátur, dicens quóniam víncula et tribulatiónes Jerosólymis me manent. 24 Sed nihil horum véreor: nec fácio ánimam meam pretiosiórem quam me, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium verbi quod accépi a Dómino Jesu, testificári Evangélium grátiæ Dei. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-6:Responsory1 [Lectio2] !Act. 20:25-31 25 Et nunc ecce ego scio quia ámplius non vidébitis fáciem meam vos omnes, per quos transívi prǽdicans regnum Dei. 26 Quaprópter contéstor vos hodiérna die, quia mundus sum a sánguine ómnium. 27 Non enim subterfúgi, quóminus annuntiárem omne consílium Dei vobis. 28 Atténdite vobis, et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo. 29 Ego scio quóniam intrábunt post discessiónem meam lupi rapáces in vos, non parcéntes gregi. 30 Et ex vobis ipsis exsúrgent viri loquéntes pervérsa, ut abdúcant discípulos post se. 31 Propter quod vigiláte, memória retinéntes quóniam per triénnium nocte et die non cessávi, cum lácrimis monens unumquémque vestrum. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-1:Responsory2 [Lectio3] !Act. 20:32-38 32 Et nunc comméndo vos Deo, et verbo grátiæ ipsíus, qui potens est ædificáre, et dare hereditátem in sanctificátis ómnibus. 33 Argéntum, et aurum, aut vestem nullíus concupívi, sicut 34 ipsi scitis: quóniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministravérunt manus istæ. 35 Omnia osténdi vobis, quóniam sic laborántes, opórtet suscípere infírmos ac meminísse verbi Dómini Jesu: quóniam ipse dixit: Beátius est magis dare, quam accípere. 36 Et cum hæc dixísset, pósitis génibus suis orávit cum ómnibus illis. 37 Magnus autem fletus factus est ómnium: et procumbéntes super collum Pauli, osculabántur eum, 38 doléntes máxime in verbo quod díxerat, quóniam ámplius fáciem ejus non essent visúri. Et deducébant eum ad navem. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-3:Responsory1 [Ant 2] Ite, nuntiáte * frátribus meis, allelúja: ut eant in Galilǽam, allelúja: ibi me vidébunt, allelúja, allelúja, allelúja. [Ant 3] Sicut novit me Pater, * et ego cognósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis, allelúja.