@Tempora/Pasc2-2 [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 17:22-28 22 Stans autem Paulus in médio Areópagi, ait: Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo. 23 Prætériens enim, et videns simulácra vestra, invéni et aram in qua scriptum erat: Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis. 24 Deus, qui fecit mundum, et ómnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat, 25 nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam, et inspiratiónem, et ómnia: 26 fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora, et términos habitatiónis eórum, 27 quǽrere Deum si forte attréctent eum, aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum. 28 [Lectio2] @Tempora/Pasc2-2::1 s/28/29/ s/33/34/ @Tempora/Pasc2-2::3-7 @Tempora/Pasc2-2:Lectio3:2 [Responsory2] @Tempora/Pasc0-5:Responsory1 [Lectio3] @Tempora/Pasc2-2::1 s/17.*/18:1-6/ @Tempora/Pasc2-2::3-6 5 Cum veníssent autem de Macedónia Silas et Timótheus, instábat verbo Paulus, testíficans Judǽis esse Christum Jesum. 6 Contradicéntibus autem eis, et blasphemántibus, excútiens vestiménta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam.