[Officium] Die III infra octavam Paschæ [Rank] ;;Duplex I classis;;7;;ex Pasc0-0 [Rule] ex Pasc0-0; 1 nocturn; Omit Hymnus Preces Suffragium; no commemoratio; Minores sine Antiphona; Capitulum Versum 2; Psalmi Dominica; [Oratio] Deus, qui Ecclésiam tuam novo semper fœtu multíplicas: concéde fámulis tuis; ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt. $Per Dominum [Ant Matutinum] @Tempora/Pasc0-0::s/^V\..*//sm V. Surréxit Dóminus vere, allelúja. R. Et appáruit Simóni, allelúja. [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 24:36-47 In illo témpore: Stetit Jesus in médio discipulórum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolíte timére. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 10. Comment. in Lucam, cap. 24, ante finem Mirum, quo modo se natúra corpórea per impenetrábile corpus infúderit invisíbili áditu, visíbili conspéctu: tangi fácilis, diffícilis æstimári. Dénique conturbáti discípuli æstimábant se spíritum vidére. Et ídeo Dóminus, ut spéciem nobis resurrectiónis osténderet: Palpáte, inquit, et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére. Non ergo per incorpóream natúram, sed per resurrectiónis qualitátem, impérvia usu clausa penetrávit. Nam quod tángitur, corpus est: quod palpátur, corpus est. [Responsory1] R. Virtúte magna reddébant Apóstoli, * Testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri, allelúja, allelúja. V. Repléti quidem Spíritu Sancto loquebántur cum fidúcia verbum Dei. R. Testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri, allelúja, allelúja. [Lectio2] In córpore autem resurgémus. Seminátur enim corpus animále, surgit corpus spiritále: sed illud subtílius, hoc crássius, útpote adhuc terrénæ labis qualitáte concrétum. Nam quómodo non corpus, in quo manébant insígnia vúlnerum, vestígia cicatrícum, quæ Dóminus palpánda óbtulit? In quo non solum fidem firmat, sed étiam devotiónem ácuit, quod vúlnera suscépta pro nobis cælo inférre máluit, abolére nóluit: ut Deo Patri nostræ prétia libertátis osténderet. Talem sibi Pater ad déxteram locat, trophǽum nostræ salútis ampléctens: tales illic Mártyres nobis cicatrícis suæ coróna monstrávit. [Responsory2] R. De ore prudéntis procédit mel, allelúja: dulcédo mellis est sub língua ejus, allelúja: * Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja. V. Sapiéntia requiéscit in corde ejus, et prudéntia in sermóne oris illíus. R. Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja. &Gloria R. Favus distíllans lábia ejus, allelúja, allelúja. [Lectio3] Et quóniam sermo huc noster evásit, considerémus qua grátia secúndum Joánnem credíderint Apóstoli, qui gavísi sunt; secúndum Lucam quasi incréduli redarguántur: ibi Spíritum Sanctum accéperint, hic sedére in civitáte jubeántur, quoadúsque induántur virtúte ex alto. Et vidétur mihi ille quasi Apóstolus majóra et altióra tetigísse, hic sequéntia et humánis próxima: hic histórico usus circúitu, ille compéndio: quia et de illo dubitári non potest, qui testimónium pérhibet de iis, quibus ipse intérfuit, et verum est testimónium ejus: et ab hoc quoque, qui Evangelísta esse méruit, vel negligéntiæ, vel mendácii suspiciónem æquum est propulsári. Et ídeo verum putámus utrúmque, non sententiárum varietáte, nec personárum diversitáte distínctum. Nam etsi primo Lucas eos non credidísse dicat, póstea tamen credidísse demónstrat: et si prima considerémus, contrária sunt: si sequéntia, certum est conveníre. &teDeum [Ant 2] Stetit Jesus * in médio discipulórum suórum, et dixit eis: Pax vobis, allelúja, allelúja. [Ant 3] Vidéte manus meas * et pedes meos, quia ego ipse sum, allelúja, allelúja. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Obtulérunt * discípuli Dómino partem piscis assi, et favum mellis, allelúia, allelúia.