[Officium] Die II infra octavam Paschæ [Rank] ;;Duplex I classis;;7;;ex Pasc0-0 [Rule] ex Pasc0-0; 1 nocturn; Omit Hymnus Preces Suffragium Commemoratio; Minores sine Antiphona; Capitulum Versum 2; Psalmi Dominica; no prima vespera [Oratio] Deus, qui solemnitáte pascháli, mundo remédia contulísti: pópulum tuum, quǽsumus, cælésti dono proséquere; ut et perféctam libertátem cónsequi mereátur, et ad vitam profíciat sempitérnam. $Per Dominum. [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 24:13-35 In illo témpore: Duo ex discípulis Jesu ibant ipsa die in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Jerúsalem, nómine Emmaus. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 23 in Evangelia Audístis, fratres caríssimi, quia duóbus discípulis ambulántibus in via, non quidem credéntibus, sed tamen de se loquéntibus, Dóminus appáruit: sed eis spéciem, quam recognóscerent, non osténdit. Hoc ergo egit foris Dóminus in óculis córporis, quod apud ipsos agebátur intus in óculis cordis. Ipsi namque apud semetípsos intus et amábant, et dubitábant: eis autem Dóminus foris et præsens áderat, et quis esset non ostendébat. De se ergo loquéntibus præséntiam exhíbuit: sed de se dubitántibus cognitiónis suæ spéciem abscóndit. [Responsory1] R. María Magdaléne, et áltera María ibant dilúculo ad monuméntum: * Jesum quem quǽritis, non est hic, surréxit sicut locútus est, præcédet vos in Galilǽam, ibi eum vidébitis, allelúja, allelúja. V. Et valde mane una sabbatórum véniunt ad monuméntum, orto jam sole: et introëúntes vidérunt júvenem sedéntem in dextris, qui dixit illis. R. Jesum quem quǽritis, non est hic, surréxit sicut locútus est, præcédet vos in Galilǽam, ibi eum vidébitis, allelúja, allelúja. [Lectio2] Verba quidem cóntulit, durítiam intelléctus increpávit, sacræ Scriptúræ mystéria, quæ de seípso erant, apéruit: et tamen quia adhuc in eórum córdibus peregrínus erat a fide, se ire lóngius finxit. Fíngere namque, compónere dícimus: unde et compositóres luti, fígulos vocámus. Nihil ergo simplex Véritas per duplicitátem fecit: sed talem se eis exhíbuit in córpore, qualis apud illos erat in mente. Probándi autem erant, si hi, qui eum etsi necdum ut Deum dilígerent, saltem ut peregrínum amáre potuíssent. [Responsory2] R. Surréxit pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est: * Allelúja, allelúja, allelúja. V. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus. R. Allelúja, allelúja, allelúja. &Gloria R. Allelúja, allelúja, allelúja. [Lectio3] Sed quia esse extránei a caritáte non póterant hi, cum quibus Véritas gradiebátur: eum ad hospítium quasi peregrínum vocant. Cur autem dícimus, vocant, cum illic scriptum sit: Et coëgérunt eum? Ex quo nimírum exémplo collígitur, quia peregríni ad hospítium non solum invitándi sunt, sed étiam trahéndi. Mensam ígitur ponunt, panes cibósque ófferunt: et Deum, quem in Scriptúræ sacræ expositióne non cognóverant, in panis fractióne cognóscunt. Audiéndo ergo præcépta Dei illumináti non sunt, faciéndo illumináti sunt: quia scriptum est: Non auditóres legis justi sunt apud Deum, sed factóres legis justificabúntur. Quisquis ergo vult audíta intellégere, festínet ea, quæ jam audíre pótuit, ópere implére. Ecce Dóminus non est cógnitus dum loquerétur, et dignátus est cognósci, dum páscitur. &teDeum [Ant 2] Jesus junxit se * discípulis suis in via, et ibat cum illis: óculi autem eórum tenebántur, ne eum agnóscerent: et increpávit eos, dicens: O stulti et tardi corde ad credéndum in his, quæ locúti sunt Prophétæ, allelúja. [Ant 2] (rubrica cisterciensis) Qui sunt hi sermónes * quos confértis ad ínvicem ambulántes, et estis tristes? allelúia, allelúia. Respóndens unus, cui nomen Cléophas, dixit ei: Tu solus peregrínus es in Jerúsalem, et non cognovísti quæ facta sunt in illa his diébus? allelúia. Quibus ille dixit: Quæ? Et dixérunt: De Jesu Nazaréno, qui fuit vir Prophéta, potens in ópere et sermóne coram Deo, et omni pópulo, allelúia, allelúia. [Ant 3] Qui sunt hi sermónes * quos confértis ad ínvicem ambulántes, et estis tristes? allelúja. [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Nonne cor nostrum * ardens erat in nobis de Jesu, dum loquerétur nobis in via? allelúia.