[Officium] Die VII infra Octavam Nativitatis [Officium] (rubrica 196) Die septima post Nativitatem [Rank] ;;Semiduplex;;2.1;;ex Sancti/12-25 [Rank] (rubrica 196) ;;Duplex II classis;;5;;ex Sancti/12-25 [Rule] ex Sancti/12-25; 9 lectiones No secunda vespera [Ant Vespera] @Sancti/12-25:Ant Vespera 3 [Versum 1] @Sancti/12-25:Versum 3 [Ant 1] @Sancti/12-25:Ant 3 [Ant 1] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Nat26 [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 3:19-22 19 Scimus autem quóniam quæcúmque lex lóquitur, iis, qui in lege sunt, lóquitur: ut omne os obstruátur, et súbditus fiat omnis mundus Deo: 20 quia ex opéribus legis non justificábitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognítio peccáti. 21 Nunc autem sine lege justítia Dei manifestáta est: testificáta a lege et prophétis. 22 Justítia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum: non enim est distínctio. [Responsory1] @Sancti/12-25:Responsory2 [Lectio2] !Rom 3:23-26 23 Omnes enim peccavérunt et egent glória Dei. 24 Justificáti gratis per grátiam ipsíus, per redemptiónem, quæ est in Christo Jesu, 25 quem propósuit Deus propitiatiónem per fidem in sánguine ipsíus, ad ostensiónem justítiæ suæ propter remissiónem præcedéntium delictórum 26 in sustentatióne Dei, ad ostensiónem justítiæ ejus in hoc témpore: ut sit ipse justus, et justíficans eum, qui est ex fide Jesu Christi. [Responsory2] @Sancti/12-25:Responsory3 [Lectio3] !Rom 3:27-31 27 Ubi est ergo gloriátio tua? Exclúsa est. Per quam legem? Factórum? Non: sed per legem fídei. 28 Arbitrámur enim justificári hóminem per fidem sine opéribus legis. 29 An Judæórum Deus tantum? nonne et géntium? Immo et géntium: 30 quóniam quidem unus est Deus, qui justíficat circumcisiónem ex fide, et præpútium per fidem. 31 Legem ergo destrúimus per fidem? Absit: sed legem statúimus. [Responsory3] @Sancti/12-25:Responsory4 [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Nat26