[Officium] Die VI infra Octavam Nativitatis [Officium] (rubrica 196) Die sexta post Nativitatem [Rank] ;;Semiduplex;;2.1;;ex Sancti/12-25 [Rank] (rubrica 196) ;;Duplex II classis;;5;;ex Sancti/12-25 [Rank] (rubrica cisterciensis) Die sexta post Nativitatem;;Duplex II classis;;2.9;;ex Tempora/Nat1-0 [Rule] ex Sancti/12-25; (sed rubrica cisterciensis) ex Tempora/Nat1-0 9 lectiones [Ant Vespera] @Sancti/12-25:Ant Vespera 3 [Versum 1] @Sancti/12-25:Versum 3 [Versum 1] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Nat1-0 [Ant 1] @Sancti/12-25:Ant 3 [Ant 1] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Nat1-0 [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 2:1-4 1 Propter quod inexcusábilis es, o homo omnis qui júdicas. In quo enim júdicas álterum, teípsum condémnas: éadem enim agis quæ júdicas. 2 Scimus enim quóniam judícium Dei est secúndum veritátem in eos qui tália agunt. 3 Exístimas autem hoc, o homo, qui júdicas eos qui tália agunt, et facis ea, quia tu effúgies judícium Dei? 4 an divítias bonitátis ejus, et patiéntiæ, et longanimitátis contémnis? Ignóras quóniam benígnitas Dei ad pœniténtiam te addúcit? [Responsory1] @Sancti/12-25:Responsory2 [Lectio2] !Rom 2:5-8 5 Secúndum autem durítiam tuam, et impǽnitens cor, thesaurízas tibi iram in die iræ, et revelatiónis justi judícii Dei, 6 qui reddet unicuíque secúndum ópera ejus: 7 iis quidem qui secúndum patiéntiam boni óperis, glóriam, et honórem, et incorruptiónem quærunt, vitam ætérnam: 8 iis autem qui sunt ex contentióne, et qui non acquiéscunt veritáti, credunt autem iniquitáti, ira et indignátio. [Responsory2] @Sancti/12-25:Responsory3 [Lectio3] !Rom 2:9-13 9 Tribulátio et angústia in omnem ánimam hóminis operántis malum, Judǽi primum, et Græci: 10 glória autem, et honor, et pax omni operánti bonum, Judǽo primum, et Græco: 11 non enim est accéptio personárum apud Deum. 12 Quicúmque enim sine lege peccavérunt, sine lege períbunt: et quicúmque in lege peccavérunt, per legem judicabúntur. 13 Non enim auditóres legis justi sunt apud Deum, sed factóres legis justificabúntur. [Responsory3] @Sancti/12-25:Responsory4 [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo 6 de Nativitáte Dómini Omnibus quidem diébus, dilectíssimi, atque tempóribus, ánimis fidélium divína meditántium Dómini et Salvatóris nostri ex Matre Vírgine ortus occúrrit, ut mens, ad confessiónem sui auctóris erécta, sive in gémitu supplicatiónis, sive in exsultatióne laudis, sive in sacrifícii oblatióne versétur, nihil crébrius nihílque fidéntius spiritáli attíngat intúitu, quam quod Deus, Dei Fílius, génitus de Patre coætérno, idem étiam partu est natus humáno. Sed hanc adorándam in cælo et in terra nativitátem nullus nobis dies magis quam hodiérnus insínuat, et nova étiam in eleméntis luce radiánte, coram sénsibus nostris mirábilis sacraménti íngerit claritátem. Non solum enim in memóriam, sed in conspéctum quodámmodo redit Angeli Gabriélis cum María stupénte collóquium, et concéptio de Spíritu Sancto tam mire promíssa quam crédita. [Responsory4] @Sancti/12-25:Responsory5 [Lectio5] Hódie enim auctor mundi éditus est útero virgináli, et qui omnes natúras cóndidit, ejus est factus fílius, quam creávit. Hódie Verbum Dei carne appáruit vestítum, et quod numquam fuit humánis óculis visíbile, cœpit étiam mánibus esse tractábile. Hódie génitum in nostræ carnis animǽque substántia Salvatórem angélicis vócibus didicére pastóres, et apud Dominicórum prǽsules gregum hódie evangelizándi forma præcóndita est; ut nos quoque cum cæléstis milítiæ dicámus exércitu: Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. [Responsory5] @Sancti/12-25:Responsory6 [Lectio6] Unde ipsa colláti múneris magnitúdo dignam a nobis éxigit suo splendóre reveréntiam. Ideo enim, sicut beátus Apóstolus docet, non spíritum hujus mundi accépimus, sed spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis; qui non áliter pie cólitur, nisi id ei, quod ipse tríbuit, offerátur. Quid autem in thesáuro Domínicæ largitátis ad honórem præséntis festi tam cóngruum póssumus inveníre, quam pacem, quæ in nativitáte Dómini prima est Angélico prædicáta concéntu? Ipsa enim est quæ parit fílios Dei, nutrix dilectiónis et génitrix unitátis, réquies beatórum et æternitátis habitáculum; cujus hoc opus próprium et speciále benefícium est, ut jungat Deo quos secérnit de mundo. [Responsory6] @Sancti/12-25:Responsory7 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 2:15-20 In illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 2 in cap. 2. Lucæ, circa med. Vides festináre pastóres; nemo enim cum desídia Christum requírit. Vides pastóres Angelo credidísse: et tu Patri, Fílio, Spirítui Sancto, Angelis, Prophétis et Apóstolis crédere non vis? Vide, quam signánter Scriptúra singulórum libret moménta verbórum. Festínant, inquit, Verbum vidére. Etenim cum caro Dómini vidétur, Verbum vidétur, quod est Fílius. [Responsory7] @Sancti/12-25:Responsory8 [Lectio8] Non medíocre fídei tibi hoc videátur exémplum, quod vilis sit persóna pastórum. Certe quo vílior ad prudéntiam, eo pretiósior ad fidem. Non gymnásia choris reférta sapiéntium, sed plebem Dóminus símplicem requisívit, quæ phaleráre audíta et fucáre nescíret. Simplícitas enim quǽritur, non ambítio desiderátur. [Responsory8] @Tempora/Nat1-0 [Lectio9] Nec contemnénda putes quasi vília verba pastórum. A pastóribus enim María fidem cólligit, a pastóribus pópulus ad Dei reveréntiam congregátur. Miráti étiam sunt omnes qui audiérunt, de iis, quæ dicebántur a pastóribus ad ipsos. Mária autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. Discámus sanctæ Vírginis in ómnibus castitátem, quæ non minus ore pudíca quam córpore, arguménta fídei conferébat in corde. &teDeum [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @:Ant 1 [Responsory SextaM] (rubrica cisterciensis) @SanctiM/12-25:Nocturn 2 Versum [Responsory NonaM] (rubrica cisterciensis) @SanctiM/12-25:Nocturn 3 Versum