[Officium] Die V infra Octavam Nativitatis [Officium] (rubrica 196) Die quinta post Nativitatem [Rank] ;;Semiduplex;;2.1;;ex Sancti/12-25 [Rank] (rubrica 196) ;;Duplex II classis;;5;;ex Sancti/12-25 [Rule] ex Sancti/12-25; 9 lectiones [Ant Vespera] @Sancti/12-25:Ant Vespera 3 [Versum 1] @Sancti/12-25:Versum 3 [Ant 1] @Sancti/12-25:Ant 3 [Ant 1] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Nat26 [Lectio1] Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános !Rom 1:1-7 1 Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, 2 quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis 3 de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem, 4 qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi Dómini nostri: 5 per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, 6 in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi: 7 ómnibus qui sunt Romæ, diléctis Dei, vocátis sanctis. Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. [Responsory1] @Sancti/12-25:Responsory2 [Lectio2] !Rom 1:8-12 8 Primum quidem grátias ago Deo meo per Jesum Christum pro ómnibus vobis: quia fides vestra annuntiátur in univérso mundo. 9 Testis enim mihi est Deus, cui sérvio in spíritu meo in Evangélio Fílii ejus, quod sine intermissióne memóriam vestri fácio 10 semper in oratiónibus meis: óbsecrans, si quómodo tandem aliquándo prósperum iter hábeam in voluntáte Dei veniéndi ad vos. 11 Desídero enim vidére vos, ut áliquid impértiar vobis grátiæ spirituális ad confirmándos vos: 12 id est, simul consolári in vobis per eam quæ ínvicem est, fidem vestram atque meam. [Responsory2] @Sancti/12-25:Responsory3 [Lectio3] !Rom 1:13-19 13 Nolo autem vos ignoráre fratres: quia sæpe propósui veníre ad vos (et prohíbitus sum usque adhuc) ut áliquem fructum hábeam et in vobis, sicut et in céteris géntibus. 14 Græcis ac bárbaris, sapiéntibus, et insipiéntibus débitor sum: 15 ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizáre. 16 Non enim erubésco Evangélium. Virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Judǽo primum, et Græco. 17 Justítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. 18 Revelátur enim ira Dei de cælo super omnem impietátem, et injustítiam hóminum eórum, qui veritátem Dei in injustítia détinent: 19 quia quod notum est Dei, maniféstum est in illis. Deus enim illis manifestávit. [Responsory3] @Sancti/12-25:Responsory4 [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @Tempora/Nat26 [Commemoratio 2] (rubrica tridentina nisi rubrica altovadensis) @Sancti/12-26:Octava @Sancti/12-27:Octava @Sancti/12-28:Octava [Commemoratio 3] (rubrica tridentina nisi rubrica altovadensis) @Sancti/12-26:Octava @Sancti/12-27:Octava @Sancti/12-28:Octava