[Officium] Ad Romános, cap. 15 [Rank] ;;Feria;;1;;vide Sancti/01-06 [Rule] vide Sancti/01-06 Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 15:1-4 1 Debémus autem nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére. 2 Unusquísque vestrum próximo suo pláceat in bonum, ad ædificatiónem. 3 Etenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me. 4 Quæcúmque enim scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam et consolatiónem Scripturárum, spem habeámus. [Responsory1] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Lectio2] !Rom 15:5-11 5 Deus autem patiéntiæ et solátii, det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum: 6 ut unánimes, uno ore honorificétis Deum, et Patrem Dómini nostri Jesu Christi. 7 Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei. 8 Dico enim Christum Jesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum: 9 Gentes autem super misericórdiam honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. 10 Et íterum dicit: Lætámini, gentes, cum plebe ejus. 11 Et íterum: Laudáte, omnes gentes, Dóminum, et magnificáte eum, omnes pópuli. [Responsory2] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed feria 7) @SanctiM/01-07:Responsory3 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06 [Lectio3] !Rom 15:12-16 12 Et rursus Isaías ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. 13 Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo: ut abundétis in spe, et virtúte Spíritus Sancti. 14 Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quóniam et ipsi pleni estis dilectióne, repléti omni sciéntia, ita ut possítis altérutrum monére. 15 Audácius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tamquam in memóriam vos redúcens: propter grátiam, quæ data est mihi a Deo, 16 ut sim miníster Christi Jesu in géntibus: sanctíficans Evangélium Dei, ut fiat oblátio géntium accépta, et sanctificáta in Spíritu Sancto. [Responsory3] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06