[Officium] Ad Romános, cap. 14 [Rank] ;;Feria;;1;;vide Sancti/01-06 [Rule] vide Sancti/01-06 Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 14:1-4 1 Infírmum autem in fide assúmite, non in disceptatiónibus cogitatiónum. 2 Alius enim credit se manducáre ómnia: qui autem infírmus est, olus mandúcet. 3 Is qui mandúcat, non manducántem non spernat: et qui non mandúcat, manducántem non júdicet: Deus enim illum assúmpsit. 4 Tu quis es, qui júdicas aliénum servum? Dómino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statúere illum. [Responsory1] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Lectio2] !Rom 14:5-8 5 Nam álius júdicat diem inter diem, álius autem júdicat omnem diem: unusquísque in suo sensu abúndet. 6 Qui sapit diem, Dómino sapit. Et qui mandúcat, Dómino mandúcat: grátias enim agit Deo. Et qui non mandúcat, Dómino non mandúcat, et grátias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. 8 Sive enim vívimus, Dómino vívimus: sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus. [Responsory2] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed feria 7) @SanctiM/01-07:Responsory3 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06 [Lectio3] !Rom 14:9-13 9 In hoc enim Christus mórtuus est, et resurréxit: ut et mortuórum et vivórum dominétur. 10 Tu autem, quid júdicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stábimus ante tribúnal Christi. 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dóminus, quóniam mihi flectétur omne genu: et omnis lingua confitébitur Deo. 12 Itaque unusquísque nostrum pro se ratiónem reddet Deo. 13 Non ergo ámplius ínvicem judicémus. [Responsory3] (rubrica 196) @SanctiM/01-07 (sed rubrica 1960) @Sancti/01-06